| Quodsi illinc inanis profugisses, tamen ista tua fuga | 2.1.37.6 |
| nefaria proditio consulis tui conscelerata iudicaretur. 'Malus | |
| civis, improbus consul, seditiosus homo Cn. Carbo fuit.' | |
| Fuerit aliis: tibi quando esse coepit? posteaquam tibi | |
| pecuniam, rem frumentariam, rationes omnis suas exer- | 10 |
| citumque commisit. Nam si tibi antea displicuisset, idem | |
| fecisses quod anno post M. Piso. Quaestor cum L. Scipioni | |
| consuli obtigisset, non attigit pecuniam, non ad exercitum | |
| profectus est; quod de re publica sensit, ita sensit ut nec | |
| fidem suam nec morem maiorum nec necessitudinem sortis | 15 |
| laederet. Etenim si haec perturbare omnia ac permiscere | 38.1 |
| volumus, totam vitam periculosam, invidiosam, infestamque | |
| reddemus,—si nullam religionem sors habebit, nullam | |
| societatem coniunctio secundae dubiaeque fortunae, nullam | |
| auctoritatem mores atque instituta maiorum. Omnium est | 5 |
| communis inimicus qui fuit hostis suorum. Nemo umquam | |
| sapiens proditori credendum putavit. Ipse Sulla, cui ad- | |
| ventus istius gratissimus esse debuit, ab se hominem atque | |
| ab exercitu suo removit: Beneventi esse iussit apud eos | |
| quos suis partibus amicissimos esse intellegebat, ubi iste | 10 |
| summae rei causaeque nocere nihil posset. Ei postea | |
| praemia tamen liberaliter tribuit, bona quaedam proscri- | |
| ptorum in agro Beneventano diripienda concessit, habuit | |
| honorem ut proditori, non ut amico fidem. Nunc quamvis | 39.1 |
| sint homines qui mortuum Cn. Carbonem oderint, tamen hi | |
| debent non quid illi accidere voluerint, sed quid ipsis in | |
| tali re metuendum sit cogitare. Commune est hoc malum, | |
| communis metus, commune periculum. Nullae sunt occul- | 5 |
| tiores insidiae quam eae quae latent in simulatione offici aut | |
| in aliquo necessitudinis nomine. Nam eum qui palam est | |
| adversarius facile cavendo vitare possis; hoc vero occultum | |
| intestinum ac domesticum malum non modo non exsistit, | |
| verum etiam opprimit antequam prospicere atque explorare | 10 |
| potueris. Itane vero? Tu cum quaestor ad exercitum | 40.1 |
| missus sis, custos non solum pecuniae sed etiam consulis, | |
| particeps omnium rerum consiliorumque fueris, habitus sis | |
| in liberum loco, sicut mos maiorum ferebat, repente relinquas, | |
| deseras, ad adversarios transeas? O scelus, o portentum in | 5 |
| ultimas terras exportandum! Non enim potest ea natura | |
| quae tantum facinus commiserit hoc uno scelere esse con- | |
| tenta: necesse est semper aliquid eius modi moliatur, necesse | |
| est in simili audacia perfidiaque versetur. |