| Itaque idem iste, quem Cn. Dolabella postea C. Malleolo | 2.1.41.1 |
| occiso pro quaestore habuit,—haud scio an maior etiam | |
| haec necessitudo fuerit quam illa Carbonis, ac plus iudicium | |
| voluntatis valere quam sortis debeat,—idem in Cn. Dola- | |
| bellam qui in Cn. Carbonem fuit. Nam quae in ipsum | 5 |
| valebant crimina contulit in illum, causamque illius omnem | |
| ad inimicos accusatoresque detulit; ipse in eum cui legatus, | |
| cui pro quaestore fuerat, inimicissimum atque improbissimum | |
| testimonium dixit. Ille miser cum esset Cn. Dolabella,— | |
| cum proditione istius nefaria, tum improbo ac falso eiusdem | 10 |
| testimonio,—tum multo ex maxima parte istius furtorum ac | |
| flagitiorum invidia conflagravit. Quid hoc homine faciatis | 42.1 |
| aut ad quam spem tam perfidiosum, tam importunum animal | |
| reservetis? qui in Cn. Carbone sortem, in Cn. Dolabella | |
| voluntatem neglexerit ac violarit, eosque ambo non modo | |
| deseruerit sed etiam prodiderit atque oppugnarit. Nolite, | 5 |
| quaeso, iudices, brevitate orationis meae potius quam rerum | |
| ipsarum magnitudine crimina ponderare; mihi enim pro- | |
| perandum necessario est, ut omnia vobis quae mihi consti- | |
| tuta sunt possim exponere. Quam ob rem quaestura istius | 43.1 |
| demonstrata primique magistratus et furto et scelere | |
| perspecto, reliqua attendite. In quibus illud tempus Sulla- | |
| narum proscriptionum ac rapinarum praetermittam; neque | |
| ego istum sibi ex communi calamitate defensionem ullam | 5 |
| sinam sumere, suis eum certis propriisque criminibus accu- | |
| sabo. Quam ob rem hoc omni tempore Sullano ex accusa- | |
| tione circumscripto legationem eius praeclaram cognoscite. | |
| Posteaquam Cn. Dolabellae provincia Cilicia constituta | 44.1 |
| est, o di immortales, quanta iste cupiditate, quibus adlega- | |
| tionibus illam sibi legationem expugnavit! id quod Cn. | |
| Dolabellae principium maximae calamitatis fuit. Nam ut | |
| est profectus, quacumque iter fecit, eius modi fuit, non ut | 5 |
| legatus populi Romani, sed ut quaedam calamitas perva- | |
| dere videretur. In Achaia—praetermittam minora omnia, | |
| quorum simile forsitan alius quoque aliquid aliquando | |
| fecerit; nihil dicam nisi singulare, nisi id quod, si in alium | |
| reum diceretur, incredibile videretur—magistratum Sicyo- | 10 |
| nium nummos poposcit. Ne sit hoc crimen in Verrem: | |
| fecerunt alii. Cum ille non daret, animadvertit: improbum, | |
| sed non inauditum. Genus animadversionis videte: quae- | 45.1 |
| retis ex quo genere hominem istum iudicetis. Ignem ex | |
| lignis viridibus atque umidis in loco angusto fieri iussit: | |
| ibi hominem ingenuum, domi nobilem, populi Romani | |
| socium atque amicum, fumo excruciatum semivivum reli- | 5 |
| quit. Iam quae iste signa, quas tabulas pictas ex Achaia | |
| sustulerit, non dicam hoc loco: est mihi alius locus ad | |
| hanc eius cupiditatem demonstrandam separatus. Athenis | |
| audistis ex aede Minervae grande auri pondus ablatum; | |
| dictum est hoc in Cn. Dolabellae iudicio. Dictum? etiam | 10 |
| aestimatum. Huius consili non participem C. Verrem, sed | |
| principem fuisse reperietis. |