| Delum venit. Ibi ex fano Apollinis religiosissimo noctu | 2.1.46.1 |
| clam sustulit signa pulcherrima atque antiquissima, eaque | |
| in onerariam navem suam conicienda curavit. Postridie | |
| cum fanum spoliatum viderent ii qui Delum incolebant, | |
| graviter ferebant; est enim tanta apud eos eius fani religio | 5 |
| atque antiquitas ut in eo loco ipsum Apollinem natum esse | |
| arbitrentur. Verbum tamen facere non audebant, ne forte | |
| ea res ad Dolabellam ipsum pertineret. Tum subito tempe- | |
| states coortae sunt maximae, iudices, ut non modo proficisci | |
| cum cuperet Dolabella non posset, sed vix in oppido con- | 10 |
| sisteret: ita magni fluctus eiciebantur. Hic navis illa prae- | |
| donis istius, onusta signis religiosis, expulsa atque eiecta fluctu | |
| frangitur; in litore signa illa Apollinis reperiuntur; iussu | |
| Dolabellae reponuntur. Tempestas sedatur, Dolabella Delo | |
| proficiscitur. | 15 |
| Non dubito quin, tametsi nullus in te sensus humanitatis, | 47.1 |
| nulla ratio umquam fuit religionis, nunc tamen in metu | |
| periculoque tuo tuorum tibi scelerum veniat in mentem. | |
| Potestne tibi ulla spes salutis commoda ostendi, cum re- | |
| cordaris in deos immortalis quam impius, quam sceleratus, | 5 |
| quam nefarius fueris? Apollinemne tu Delium spoliare | |
| ausus es? Illine tu templo tam antiquo, tam sancto, | |
| tam religioso manus impias ac sacrilegas adferre conatus | |
| es? Si in pueritia non iis artibus ac disciplinis institutus | |
| eras ut ea quae litteris mandata sunt disceres atque | 10 |
| cognosceres, ne postea quidem, cum in ea ipsa loca | |
| venisti, potuisti accipere id quod est proditum memoria | |
| ac litteris, Latonam ex longo errore et fuga gravidam et | 48.1 |
| iam ad pariendum temporibus exactis confugisse Delum | |
| atque ibi Apollinem Dianamque peperisse? qua ex opinione | |
| hominum illa insula eorum deorum sacra putatur, tantaque | |
| eius auctoritas religionis et est et semper fuit ut ne Persae | 5 |
| quidem, cum bellum toti Graeciae, dis hominibusque, in- | |
| dixissent, et mille numero navium classem ad Delum | |
| adpulissent, quicquam conarentur aut violare aut attingere. | |
| Hoc tu fanum depopulari, homo improbissime atque amen- | |
| tissime, audebas? Fuit ulla cupiditas tanta quae tantam | 10 |
| exstingueret religionem? Et si tum haec non cogitabas, ne | |
| nunc quidem recordaris nullum esse tantum malum quod | |
| non tibi pro sceleribus tuis iam diu debeatur? |