| In Asiam vero postquam venit, quid ego adventus istius | 2.1.49.1 |
| prandia, cenas, equos muneraque commemorem? Nihil | |
| cum Verre de cotidianis criminibus acturus sum: Chio per | |
| vim signa pulcherrima dico abstulisse, item Erythris et | |
| Halicarnasso. Tenedo—praetereo pecuniam quam eripuit | 5 |
| —Tenem ipsum, qui apud Tenedios sanctissimus deus | |
| habetur, qui urbem illam dicitur condidisse, cuius ex nomine | |
| Tenedus nominatur, hunc ipsum, inquam, Tenem pulcher- | |
| rime factum, quem quondam in comitio vidistis, abstulit | |
| magno cum gemitu civitatis. Illa vero expugnatio fani anti- | 50.1 |
| quissimi et nobilissimi Iunonis Samiae quam luctuosa Samiis | |
| fuit, quam acerba toti Asiae, quam clara apud omnis, quam | |
| nemini vestrum inaudita! de qua expugnatione cum legati | |
| ad C. Neronem in Asiam Samo venissent, responsum | 5 |
| tulerunt eius modi querimonias, quae ad legatos populi | |
| Romani pertinerent, non ad praetorem sed Romam deferri | |
| oportere. Quas iste tabulas illinc, quae signa sustulit! quae | |
| cognovi egomet apud istum in aedibus nuper, cum obsi- | |
| gnandi gratia venissem. Quae signa nunc, Verres, ubi sunt? | 51.1 |
| illa quaero quae apud te nuper ad omnis columnas, omnibus | |
| etiam intercolumniis, in silva denique disposita sub divo vidi- | |
| mus. Cur ea, quam diu alium praetorem cum iis iudicibus | |
| quos in horum locum subsortitus esses de te in consilium | 5 |
| iturum putasti, tam diu domi fuerunt: posteaquam nostris | |
| testibus nos quam horis tuis uti malle vidisti, nullum signum | |
| domi reliquisti praeter duo quae in mediis aedibus sunt, | |
| quae ipsa Samo sublata sunt? Non putasti me tuis fami- | |
| liarissimis in hanc rem testimonia denuntiaturum, qui tuae | 10 |
| domi semper fuissent, ex quibus quaererem, signa scirentne | |
| fuisse quae non essent? Quid tum hos de te iudicaturos | 52.1 |
| arbitratus es, cum viderent te iam non contra accusatorem | |
| tuum, sed contra quaestorem sectoremque pugnare? Qua | |
| de re Charidemum Chium testimonium priore actione | |
| dicere audistis, sese, cum esset trierarchus et Verrem ex Asia | 5 |
| decedentem prosequeretur iussu Dolabellae, fuisse una cum | |
| isto Sami, seseque tum scire spoliatum esse fanum Iunonis | |
| et oppidum Samum; posteaque se causam apud Chios | |
| civis suos Samiis accusantibus publice dixisse, eoque se | |
| esse absolutum quod planum fecisset ea quae legati Samiorum | 10 |
| dicerent ad Verrem, non ad se pertinere. |