| Aspendum vetus oppidum et nobile in Pamphylia scitis | 2.1.53.1 |
| esse, plenissimum signorum optimorum. Non dicam illinc | |
| hoc signum ablatum esse et illud: hoc dico, nullum te | |
| Aspendi signum, Verres, reliquisse, omnia ex fanis, ex locis | |
| publicis, palam, spectantibus omnibus, plaustris evecta ex- | 5 |
| portataque esse. Atque etiam illum Aspendium citharistam, | |
| de quo saepe audistis id quod est Graecis hominibus in | |
| proverbio, quem omnia 'intus canere' dicebant, sustulit et | |
| in intimis suis aedibus posuit, ut etiam illum ipsum suo | |
| artificio superasse videatur. Pergae fanum antiquissimum | 54.1 |
| et sanctissimum Dianae scimus esse: id quoque a te nuda- | |
| tum ac spoliatum esse, ex ipsa Diana quod habebat auri | |
| detractum atque ablatum esse dico. | |
| Quae, malum, est ista tanta audacia atque amentia! Quas | 5 |
| enim sociorum atque amicorum urbis adisti legationis iure | |
| et nomine, si in eas vi cum exercitu imperioque invasisses, | |
| tamen, opinor, quae signa atque ornamenta ex iis urbibus | |
| sustulisses, haec non in tuam domum neque in suburbana | |
| amicorum, sed Romam in publicum deportasses. Quid ego | 55.1 |
| de M. Marcello loquar, qui Syracusas, urbem ornatissimam, | |
| cepit? quid de L. Scipione, qui bellum in Asia gessit | |
| Antiochumque, regem potentissimum, vicit? quid de | |
| Flaminino, qui regem Philippum et Macedoniam subegit? | 5 |
| quid de L. Paulo, qui regem Persen vi ac virtute superavit? | |
| quid de L. Mummio, qui urbem pulcherrimam atque orna- | |
| tissimam, Corinthum, plenissimam rerum omnium, sustulit, | |
| urbisque Achaiae Boeotiaeque multas sub imperium populi | |
| Romani dicionemque subiunxit? Quorum domus, cum | 10 |
| honore ac virtute florerent, signis et tabulis pictis erant | |
| vacuae; at vero urbem totam templaque deorum omnisque | |
| Italiae partis illorum donis ac monumentis exornatas vide- | |
| mus. Vereor ne haec forte cuipiam nimis antiqua et iam | 56.1 |
| obsoleta videantur; ita enim tum aequabiliter omnes erant | |
| eius modi ut haec laus eximiae virtutis et innocentiae non | |
| solum hominum, verum etiam temporum illorum esse | |
| videatur. P. Servilius, vir clarissimus, maximis rebus gestis, | 5 |
| adest de te sententiam laturus: Olympum vi, copiis, con- | |
| silio, virtute cepit, urbem antiquam et omnibus rebus auctam | |
| et ornatam. Recens exemplum fortissimi viri profero; nam | |
| postea Servilius imperator populi Romani Olympum urbem | |
| hostium cepit quam tu in isdem illis locis legatus quaestorius | 10 |
| oppida pacata sociorum atque amicorum diripienda ac | |
| vexanda curasti. Tu quae ex fanis religiosissimis per scelus | 57.1 |
| et latrocinium abstulisti, ea nos videre nisi in tuis amicorum- | |
| que tuorum tectis non possumus: P. Servilius quae signa | |
| atque ornamenta ex urbe hostium vi et virtute capta belli | |
| lege atque imperatorio iure sustulit, ea populo Romano | 5 |
| adportavit, per triumphum vexit, in tabula publica ad | |
| aerarium perscribenda curavit. Cognoscite ex litteris publicis | |
| hominis amplissimi diligentiam. Recita. Rationes re- | |
| latae P. Servili. Non solum numerum signorum, sed | |
| etiam unius cuiusque magnitudinem, figuram, statum litteris | 10 |
| definiri vides. Certe maior est virtutis victoriaeque iucun- | |
| ditas quam ista voluptas quae percipitur ex libidine et | |
| cupiditate. Multo diligentius habere dico Servilium praedam | |
| populi Romani quam te tua furta notata atque perscripta. |