| Dices tua quoque signa et tabulas pictas ornamento urbi | 2.1.58.1 |
| foroque populi Romani fuisse. Memini; vidi simul cum | |
| populo Romano forum comitiumque adornatum ad speciem | |
| magnifico ornatu, ad sensum cogitationemque acerbo et | |
| lugubri; vidi conlucere omnia furtis tuis, praeda provin- | 5 |
| ciarum, spoliis sociorum atque amicorum. Quo quidem | |
| tempore, iudices, iste spem maximam reliquorum quoque | |
| peccatorum nactus est; vidit enim eos qui iudiciorum se | |
| dominos dici volebant harum cupiditatum esse servos. Socii | 59.1 |
| vero nationesque exterae spem omnem tum primum abiece- | |
| runt rerum ac fortunarum suarum, propterea quod casu | |
| legati ex Asia atque Achaia plurimi Romae tunc fuerunt, | |
| qui deorum simulacra ex suis fanis sublata in foro venera- | 5 |
| bantur, itemque cetera signa et ornamenta cum cognoscerent, | |
| alia alio in loco lacrimantes intuebantur. Quorum omnium | |
| hunc sermonem tum esse audiebamus, nihil esse quod | |
| quisquam dubitaret de exitio sociorum atque amicorum, | |
| cum quidem viderent in foro populi Romani, quo in loco | 10 |
| antea qui sociis iniurias fecerant accusari et condemnari | |
| solebant, ibi esse palam posita ea quae ab sociis per scelus | |
| ablata ereptaque essent. | |
| Hic ego non arbitror illum negaturum signa se plurima, | 60.1 |
| tabulas pictas innumerabilis habere; sed, ut opinor, solet | |
| haec quae rapuit et furatus est non numquam dicere se | |
| emisse, quoniam quidem in Achaiam, Asiam, Pamphyliam | |
| sumptu publico et legationis nomine mercator signorum | 5 |
| tabularumque pictarum missus est. Et istius et patris eius | |
| accepi tabulas omnis, quas diligentissime legi atque digessi, | |
| patris, quoad vixit, tuas, quoad ais te confecisse. Nam in | |
| isto, iudices, hoc novum reperietis. Audimus aliquem | |
| tabulas numquam confecisse; quae est opinio hominum de | 10 |
| Antonio falsa, nam fecit diligentissime; verum sit hoc genus | |
| aliquod, minime probandum. Audimus alium non ab initio | |
| fecisse, sed ex tempore aliquo confecisse; est aliqua etiam | |
| huiusce rei ratio. Hoc vero novum et ridiculum est, quod hic | |
| nobis respondit cum ab eo tabulas postularemus, usque ad | 15 |
| M. Terentium et C. Cassium consules confecisse, postea | |
| destitisse. Alio loco hoc cuius modi sit considerabimus; | 61.1 |
| nunc nihil ad me attinet; horum enim temporum in quibus | |
| nunc versor habeo tabulas et tuas et patris. Plurima signa | |
| pulcherrima, plurimas tabulas optimas deportasse te negare | |
| non potes. Atque utinam neges! Vnum ostende in tabulis | 5 |
| aut tuis aut patris tui emptum esse: vicisti. Ne haec | |
| quidem duo signa pulcherrima quae nunc ad impluvium | |
| tuum stant, quae multos annos ante valvas Iunonis Samiae | |
| steterunt, habes quo modo emeris, haec, inquam, duo quae | |
| in aedibus tuis sola iam sunt, quae sectorem exspectant, | 10 |
| relicta ac destituta a ceteris signis. |