| At, credo, in hisce solis rebus indomitas cupiditates atque | 2.1.62.1 |
| effrenatas habebat: ceterae libidines eius ratione aliqua aut | |
| modo continebantur. Quam multis istum ingenuis, quam | |
| multis matribus familias in illa taetra atque impura legatione | |
| vim attulisse existimatis? Ecquo in oppido pedem posuit | 5 |
| ubi non plura stuprorum flagitiorumque suorum quam | |
| adventus sui vestigia reliquerit? Sed ego omnia quae negari | |
| poterunt praetermittam; etiam haec quae certissima sunt et | |
| clarissima relinquam; unum aliquod de nefariis istius factis | |
| eligam, quo facilius ad Siciliam possim aliquando, quae | 10 |
| mihi hoc oneris negotique imposuit, pervenire. | |
| Oppidum est in Hellesponto Lampsacum, iudices, in | 63.1 |
| primis Asiae provinciae clarum et nobile; homines autem | |
| ipsi Lampsaceni cum summe in omnis civis Romanos | |
| officiosi, tum praeterea maxime sedati et quieti, prope praeter | |
| ceteros ad summum Graecorum otium potius quam ad | 5 |
| ullam vim aut tumultum adcommodati. Accidit, cum iste | |
| a Cn. Dolabella efflagitasset ut se ad regem Nicomedem | |
| regemque Sadalam mitteret, cumque iter hoc sibi magis ad | |
| quaestum suum quam ad rei publicae tempus adcommodatum | |
| depoposcisset, ut illo itinere veniret Lampsacum cum magna | 10 |
| calamitate et prope pernicie civitatis. Deducitur iste ad | |
| Ianitorem quendam hospitem, comitesque eius item apud | |
| ceteros hospites conlocantur. Vt mos erat istius, atque ut | |
| eum suae libidines flagitiosae facere admonebant, statim | |
| negotium dat illis suis comitibus, nequissimis turpissimisque | 15 |
| hominibus, uti videant et investigent ecqua virgo sit aut | |
| mulier digna quam ob rem ipse Lampsaci diutius commo- | |
| raretur. Erat comes eius Rubrius quidam, homo factus ad | 64.1 |
| istius libidines, qui miro artificio, quocumque venerat, haec | |
| investigare omnia solebat. Is ad eum rem istam defert, | |
| Philodamum esse quendam, genere, honore, copiis, existima- | |
| tione facile principem Lampsacenorum; eius esse filiam, | 5 |
| quae cum patre habitaret propterea quod virum non haberet, | |
| mulierem eximia pulchritudine; sed eam summa integritate | |
| pudicitiaque existimari. Homo, ut haec audivit, sic exarsit | |
| ad id quod non modo ipse numquam viderat, sed ne audierat | |
| quidem ab eo qui ipse vidisset, ut statim ad Philodamum | 10 |
| migrare se diceret velle. Hospes Ianitor, qui nihil suspi- | |
| caretur, veritus ne quid in ipso se offenderetur, hominem | |
| summa vi retinere coepit. Iste, qui hospitis relinquendi | |
| causam reperire non posset, alia sibi ratione viam munire ad | |
| stuprum coepit; Rubrium, delicias suas, in omnibus eius | 15 |
| modi rebus adiutorem suum et conscium, parum laute | |
| deversari dicit; ad Philodamum deduci iubet. Quod ubi | 65.1 |
| est Philodamo nuntiatum, tametsi erat ignarus quantum | |
| sibi ac liberis suis iam tum mali constitueretur, tamen | |
| ad istum venit; ostendit munus illud suum non esse; se, | |
| cum suae partes essent hospitum recipiendorum, tum ipsos | 5 |
| tamen praetores et consules, non legatorum adseculas, | |
| recipere solere. Iste, qui una cupiditate raperetur, totum | |
| illius postulatum causamque neglexit; per vim ad eum, | |
| qui recipere non debebat, Rubrium deduci imperavit. Hic | |
| Philodamus, posteaquam ius suum obtinere non potuit, ut | 10 |
| humanitatem consuetudinemque suam retineret laborabat. | |
| Homo, qui semper hospitalissimus amicissimusque nostro- | |
| rum hominum existimatus esset, noluit videri ipsum illum | |
| Rubrium invitus domum suam recepisse; magnifice et | |
| ornate, ut erat in primis inter suos copiosus, convivium | 15 |
| comparat; rogat Rubrium ut quos ei commodum sit invitet, | |
| locum sibi soli, si videatur, relinquat; etiam filium suum, | |
| lectissimum adulescentem, foras ad propinquum suum | |
| quendam mittit ad cenam. Rubrius istius comites invitat; | 66.1 |
| eos omnis Verres certiores facit quid opus esset. Mature | |
| veniunt, discumbitur. Fit sermo inter eos, et invitatio | |
| ut Graeco more biberetur; hortatur hospes, poscunt maiori- | |
| bus poculis, celebratur omnium sermone laetitiaque con- | 5 |
| vivium. Posteaquam satis calere res Rubrio visa est, | |
| 'Quaeso,' inquit, 'Philodame, cur ad nos filiam tuam non | |
| intro vocari iubes?' Homo, qui et summa gravitate et iam | |
| id aetatis et parens esset, obstipuit hominis improbi dicto. | |
| Instare Rubrius. Tum ille, ut aliquid responderet, negavit | 10 |
| moris esse Graecorum ut in convivio virorum accumberent | |
| mulieres. Hic tum alius ex alia parte, 'Enim vero ferendum | |
| hoc quidem non est; vocetur mulier!' Et simul servis | |
| suis Rubrius ut ianuam clauderent et ipsi ad foris adsisterent | |
| imperat. Quod ubi ille intellexit, id agi atque id parari ut | 67.1 |
| filiae suae vis adferretur, servos suos ad se vocat; his im- | |
| perat ut se ipsum neglegant, filiam defendant; excurrat | |
| aliquis qui hoc tantum domestici mali filio nuntiet. Clamor | |
| interea fit tota domo; inter servos Rubri atque hospitis | 5 |
| iactatur domi suae vir primarius et homo honestissimus; | |
| pro se quisque manus adfert; aqua denique ferventi a Rubrio | |
| ipso Philodamus perfunditur. Haec ubi filio nuntiata sunt, | |
| statim exanimatus ad aedis contendit, ut et vitae patris et | |
| pudicitiae sororis succurreret; omnes eodem animo Lam- | 10 |
| psaceni, simul ut hoc audierunt, quod eos cum Philodami | |
| dignitas tum iniuriae magnitudo movebat, ad aedis noctu | |
| convenerunt. Hic lictor istius Cornelius, qui cum eius | |
| servis erat a Rubrio quasi in praesidio ad auferendam | |
| mulierem conlocatus, occiditur; servi non nulli vulnerantur; | 15 |
| ipse Rubrius in turba sauciatur. Iste, qui sua cupiditate | |
| tantos tumultus concitatos videret, cupere aliqua evolare, si | |
| posset. Postridie homines mane in contionem conveniunt; | 68.1 |
| quaerunt quid optimum factu sit; pro se quisque, ut in | |
| quoque erat auctoritatis plurimum, ad populum loquebatur; | |
| inventus est nemo cuius non haec et sententia esset et oratio, | |
| non esse metuendum, si istius nefarium scelus Lampsaceni | 5 |
| ulti vi manuque essent, ne senatus populusque Romanus in | |
| eam civitatem animadvertendum putaret; quodsi hoc iure | |
| legati populi Romani in socios nationesque exteras uterentur, | |
| ut pudicitiam liberorum servare ab eorum libidine tutam | |
| non liceret, quidvis esse perpeti satius quam in tanta vi | 10 |
| atque acerbitate versari. Haec cum omnes sentirent, et | 69.1 |
| cum in eam rationem pro suo quisque sensu ac dolore | |
| loqueretur, omnes ad eam domum in qua iste deversabatur | |
| profecti sunt; caedere ianuam saxis, instare ferro, ligna et | |
| sarmenta circumdare ignemque subicere coeperunt. Tunc | 5 |
| cives Romani, qui Lampsaci negotiabantur, concurrunt; | |
| orant Lampsacenos ut gravius apud eos nomen legationis | |
| quam iniuria legati putaretur; sese intellegere hominem | |
| illum esse impurum ac nefarium, sed quoniam nec per- | |
| fecisset quod conatus esset, neque futurus esset Lampsaci | 10 |
| postea, levius eorum peccatum fore si homini scelerato | |
| pepercissent quam si legato non pepercissent. |