| Sic iste multo sceleratior et nequior quam ille Hadrianus | 2.1.70.1 |
| aliquanto etiam felicior fuit. Ille, quod eius avaritiam cives | |
| Romani ferre non potuerunt, Vticae domi suae vivus exu- | |
| stus est, idque ita illi merito accidisse existimatum est ut lae- | |
| tarentur omnes neque ulla animadversio constitueretur: hic | 5 |
| sociorum ambustus incendio tamen ex illa flamma pericu- | |
| loque evolavit, neque adhuc causam ullam excogitare potuit | |
| quam ob rem commiserit, aut quid evenerit, ut in tantum | |
| periculum veniret. Non enim potest dicere, 'cum sedi- | |
| tionem sedare vellem, cum frumentum imperarem, cum sti- | 10 |
| pendium cogerem, cum aliquid denique rei publicae causa | |
| gererem, quod acrius imperavi, quod animadverti, quod | |
| minatus sum.' Quae si diceret, tamen ignosci non opor- | |
| teret, si nimis atrociter imperando sociis in tantum adductus | |
| periculum videretur. Nunc cum ipse causam illius tumultus | 71.1 |
| neque veram dicere neque falsam confingere audeat, homo | |
| autem ordinis sui frugalissimus, qui tum accensus C. Neroni | |
| fuit, P. Tettius, haec eadem se Lampsaci cognosse dixerit, | |
| vir omnibus rebus ornatissimus, C. Varro, qui tum in Asia | 5 |
| militum tribunus fuit, haec eadem ipse se ex Philodamo | |
| audisse dicat, potestis dubitare quin istum fortuna non tam | |
| ex illo periculo eripere voluerit quam ad vestrum iudicium | |
| reservare? Nisi vero illud dicet, quod et in Tetti testimonio | |
| priore actione interpellavit Hortensius—quo tempore qui- | 10 |
| dem signi satis dedit, si quid esset quod posset dicere, se | |
| tacere non posse, ut, quam diu tacuit in ceteris testibus, | |
| scire omnes possemus nihil habuisse quod diceret: hoc tum | |
| dixit, Philodamum et filium eius a C. Nerone esse damnatos. | |
| De quo ne multa disseram tantum dico, secutum id esse | 72.1 |
| Neronem et eius consilium: quod Cornelium lictorem | |
| occisum esse constaret, putasse non oportere esse cuiquam | |
| ne in ulciscenda quidem iniuria hominis occidendi potesta- | |
| tem. In quo video Neronis iudicio non te absolutum esse | 5 |
| improbitatis, sed illos damnatos esse caedis. |