| Verum ista damnatio tamen cuius modi fuit? Audite, | 2.1.72.7 |
| quaeso, iudices, et aliquando miseremini sociorum et osten- | |
| dite aliquid iis in vestra fide praesidi esse oportere. Quod | |
| toti Asiae iure occisus videbatur istius ille verbo lictor, re | 10 |
| vera minister improbissimae cupiditatis, pertimuit iste ne | |
| Philodamus Neronis iudicio liberaretur; rogat et orat | |
| Dolabellam ut de sua provincia decedat, ad Neronem pro- | |
| ficiscatur; se demonstrat incolumem esse non posse, si | |
| Philodamo vivere atque aliquando Romam venire licuisset. | 15 |
| Commotus est Dolabella: fecit id quod multi reprehen- | 73.1 |
| derunt, ut exercitum, provinciam, bellum relinqueret, et in | |
| Asiam hominis nequissimi causa in alienam provinciam pro- | |
| ficisceretur. Posteaquam ad Neronem venit, contendit ab | |
| eo ut Philodami causam cognosceret. Venerat ipse qui | 5 |
| esset in consilio et primus sententiam diceret; adduxerat | |
| etiam praefectos et tribunos militaris suos, quos Nero omnis | |
| in consilium vocavit; erat in consilio etiam aequissimus | |
| iudex ipse Verres; erant non nulli togati creditores Grae- | |
| corum, quibus ad exigendas pecunias improbissimi cuiusque | 10 |
| legati plurimum prodest gratia. Ille miser defensorem repe- | 74.1 |
| rire neminem poterat; quis enim esset aut togatus, qui | |
| Dolabellae gratia, aut Graecus, qui eiusdem vi et imperio | |
| non moveretur? Accusator autem adponitur civis Romanus | |
| de creditoribus Lampsacenorum; qui si dixisset quod iste | 5 |
| iussisset, per eiusdem istius lictores a populo pecuniam posset | |
| exigere. Cum haec omnia tanta contentione, tantis copiis | |
| agerentur; cum illum miserum multi accusarent, nemo | |
| defenderet; cumque Dolabella cum suis praefectis pugna- | |
| ret in consilio, Verres fortunas agi suas diceret, idem testi- | 10 |
| monium diceret, idem esset in consilio, idem accusatorem | |
| parasset,—haec cum omnia fierent, et cum hominem con- | |
| staret occisum, tamen tanta vis istius iniuriae, tanta in | |
| isto improbitas putabatur ut de Philodamo amplivs pro- | |
| nuntiaretur. Quid ego nunc in altera actione Cn. Dola- | 75.1 |
| bellae spiritus, quid huius lacrimas et concursationes pro- | |
| feram, quid C. Neronis, viri optimi atque innocentissimi, non | |
| nullis in rebus animum nimium timidum atque demissum? | |
| qui in illa re quid facere <oporteret> non habebat, nisi forte, | 5 |
| id quod omnes tum desiderabant, ut ageret eam rem sine | |
| Verre et sine Dolabella. Quicquid esset sine his actum, | |
| omnes probarent; tum vero quod pronuntiatum est non per | |
| Neronem iudicatum, sed per Dolabellam ereptum existi- | |
| mabatur. Condemnatur enim perpaucis sententiis Philo- | 10 |
| damus et eius filius. Adest, instat, urget Dolabella ut quam | |
| primum securi feriantur, quo quam minime multi ex illis de | |
| istius nefario scelere audire possent. Constituitur in foro | 76.1 |
| Laodiceae spectaculum acerbum et miserum et grave toti | |
| Asiae provinciae, grandis natu parens adductus ad sup- | |
| plicium, ex altera parte filius, ille quod pudicitiam liberorum, | |
| hic quod vitam patris famamque sororis defenderat. Flebat | 5 |
| uterque non de suo supplicio, sed pater de fili morte, de | |
| patris filius. Quid lacrimarum ipsum Neronem putatis pro- | |
| fudisse? quem fletum totius Asiae fuisse, quem luctum et | |
| gemitum Lampsacenorum? securi esse percussos homines | |
| innocentis nobilis, socios populi Romani atque amicos, | 10 |
| propter hominis flagitiosissimi singularem nequitiam atque | |
| improbissimam cupiditatem! |