| Iam iam, Dolabella, neque me tui neque tuorum liberorum, | 2.1.77.1 |
| quos tu miseros in egestate atque in solitudine reliquisti, | |
| misereri potest. Verresne tibi tanti fuit ut eius libidinem | |
| hominum innocentium sanguine lui velles? Idcircone exer- | |
| citum atque hostem relinquebas ut tua vi et crudelitate istius | 5 |
| hominis improbissimi pericula sublevares? Quod enim eum | |
| tibi quaestoris in loco constitueras, idcirco tibi amicum in | |
| perpetuum fore putasti? nesciebas ab eo Cn. Carbonem con- | |
| sulem, cuius re vera quaestor fuerat, non modo relictum sed | |
| etiam spoliatum auxiliis, pecunia, nefarie oppugnatum et | 10 |
| proditum? Expertus igitur es istius perfidiam tum cum | |
| ipse se ad inimicos tuos contulit, cum in te homo ipse | |
| nocens acerrimum testimonium dixit, cum rationes ad aera- | |
| rium nisi damnato te referre noluit. | |
| Tantaene tuae, Verres, libidines erunt ut eas capere ac | 78.1 |
| sustinere non provinciae populi Romani, non nationes ex- | |
| terae possint? Tune quod videris, quod audieris, quod | |
| concupieris, quod cogitaris, nisi id ad nutum tuum praesto | |
| fuerit, nisi libidini tuae cupiditatique paruerit, immittentur | 5 |
| homines, expugnabuntur domus, civitates non modo pacatae, | |
| verum etiam sociorum atque amicorum ad vim atque ad | |
| arma confugient, ut ab se atque a liberis suis legati populi | |
| Romani scelus ac libidinem propulsare possint? Nam | |
| quaero abs te circumsessusne sis Lampsaci, coeperitne do- | 10 |
| mum in qua deversabare illa multitudo incendere, volue- | |
| rintne legatum populi Romani comburere vivum Lam- | |
| psaceni? Negare non potes; habeo enim testimonium tuum | |
| quod apud Neronem dixisti, habeo quas ad eundem litteras | |
| misisti. Recita hunc ipsum locum de testimonio. Testi- | 79.1 |
| monivm C. Verris in Artemidorvm. Non mvlto post | |
| in domvm—. Bellumne populo Romano Lampsacena | |
| civitas facere conabatur? deficere ab imperio ac nomine | |
| nostro volebat? Video enim et ex iis quae legi et audivi | 5 |
| intellego, in qua civitate non modo legatus populi Romani | |
| circumsessus, non modo igni, ferro, manu, copiis oppugnatus, | |
| sed aliqua ex parte violatus sit, nisi publice satis factum sit, | |
| ei civitati bellum indici atque inferri solere. Quae fuit | 80.1 |
| igitur causa cur cuncta civitas Lampsacenorum de contione, | |
| quem ad modum tute scribis, domum tuam concurreret? Tu | |
| enim neque in litteris quas Neroni mittis, neque in testi- | |
| monio causam tanti tumultus ostendis ullam. Obsessum te | 5 |
| dicis, ignem adlatum, sarmenta circumdata, lictorem tuum | |
| occisum esse dicis, prodeundi tibi in publicum potestatem | |
| factam negas: causam huius tanti terroris occultas. Nam | |
| si quam Rubrius iniuriam suo nomine ac non impulsu tuo | |
| et tua cupiditate fecisset, de tui comitis iniuria questum ad | 10 |
| te potius quam te oppugnatum venirent. Cum igitur quae | |
| causa illius tumultus fuerit testes a nobis producti dixerint, | |
| ipse celarit, nonne causam hanc quam nos proposuimus cum | |
| illorum testimonia tum istius taciturnitas perpetua con- | |
| firmat? | 15 |