| Huic homini parcetis igitur, iudices, cuius tanta peccata | 2.1.81.1 |
| sunt ut ii quibus iniurias fecerit neque legitimum tempus | |
| exspectare ad ulciscendum neque vim tantam doloris in | |
| posterum differre potuerint? Circumsessus es. A quibus? | |
| A Lampsacenis. Barbaris hominibus, credo, aut iis qui | 5 |
| populi Romani nomen contemnerent. Immo vero ab | |
| hominibus et natura et consuetudine et disciplina lenissi- | |
| mis, porro autem populi Romani condicione sociis, fortuna | |
| servis, voluntate supplicibus: ut perspicuum sit omnibus, | |
| nisi tanta acerbitas iniuriae, tanta vis sceleris fuisset ut | 10 |
| Lampsaceni moriendum sibi potius quam perpetiendum pu- | |
| tarent, numquam illos in eum locum progressuros fuisse ut | |
| vehementius odio libidinis tuae quam legationis metu move- | |
| rentur. Nolite, per deos immortalis, cogere socios atque | 82.1 |
| exteras nationes hoc uti perfugio, quo, nisi vos vindicatis, | |
| utentur necessario! Lampsacenos in istum numquam ulla | |
| res mitigasset nisi eum poenas Romae daturum credi- | |
| dissent: etsi talem acceperant iniuriam, quam nulla lege | 5 |
| satis digne persequi possent, tamen incommoda sua nostris | |
| committere legibus et iudiciis quam dolori suo permittere | |
| maluerunt. Tu mihi, cum circumsessus a tam inlustri civi- | |
| tate sis propter tuum scelus atque flagitium, cum coegeris | |
| homines miseros et calamitosos quasi desperatis nostris legi- | 10 |
| bus et iudiciis ad vim, ad manus, ad arma confugere, cum te | |
| in oppidis et civitatibus amicorum non legatum populi | |
| Romani, sed tyrannum libidinosum crudelemque praebueris, | |
| cum apud exteras nationes imperi nominisque nostri famam | |
| tuis probris flagitiisque violaris, cum te ex ferro amicorum | 15 |
| populi Romani eripueris atque ex flamma sociorum evolaris, | |
| hic tibi perfugium speras futurum? Erras: ut huc inci- | |
| deres, non ut hic conquiesceres, illi te vivum exire passi | |
| sunt. |