| Et ais iudicium esse factum te iniuria circumsessum esse | 2.1.83.1 |
| Lampsaci, quod Philodamus cum filio condemnatus sit. | |
| Quid, si doceo, si planum facio teste homine nequam, verum | |
| ad hanc rem tamen idoneo—te ipso, inquam, teste docebo | |
| te huius circumsessionis tuae causam et culpam in alios | 5 |
| transtulisse, neque in eos, quos tu insimularas, esse animad- | |
| versum. Iam nihil te iudicium Neronis adiuvat. Recita | |
| quas ad Neronem litteras misit. Epistvla C. Verris ad | |
| Neronem. Themistagoras et Thessalvs—. Themista- | |
| goram et Thessalum scribis populum concitasse. Quem | 10 |
| populum? Qui te circumsedit, qui te vivum comburere | |
| conatus est. Vbi hos persequeris, ubi accusas, ubi defendis | |
| ius nomenque legati? in Philodami iudicio dices id actum? | |
| Cedo mihi ipsius Verris testimonium: videamus quid idem | 84.1 |
| iste iuratus dixerit. Recita. Ab accvsatore rogatvs | |
| respondit in hoc ivdicio non perseqvi: sibi in animo | |
| esse alio tempore perseqvi. Quid igitur te iuvat Ne- | |
| ronis iudicium, quid Philodami damnatio? Legatus cum | 5 |
| esses circumsessus, cumque, quem ad modum tute ad Ne- | |
| ronem scripsisti, populo Romano communique causae lega- | |
| torum facta esset insignis iniuria, non es persecutus: dicis | |
| tibi in animo esse alio tempore persequi. Quod fuit id | |
| tempus? quando es persecutus? Cur imminuisti ius lega- | 10 |
| tionis, cur causam populi Romani deseruisti ac prodidisti, | |
| cur iniurias tuas coniunctas cum publicis reliquisti? Non | |
| te ad senatum causam deferre, non de tam atrocibus iniuriis | |
| conqueri, non eos homines qui populum concitarant con- | |
| sulum litteris evocandos curare oportuit? Nuper M. Aurelio | 85.1 |
| Scauro postulante, quod is Ephesi se quaestorem vi pro- | |
| hibitum esse dicebat quo minus e fano Dianae servum suum, | |
| qui in illud asylum confugisset, abduceret, Pericles Ephe- | |
| sius, homo nobilissimus, Romam evocatus est, quod auctor | 5 |
| illius iniuriae fuisse arguebatur: tu, si te legatum ita Lam- | |
| psaci tractatum esse senatum docuisses ut tui comites vulne- | |
| rarentur, lictor occideretur, ipse circumsessus paene incen- | |
| derere, eius autem rei duces et auctores principes fuisse, | |
| quos scribis, Themistagoram et Thessalum, quis non com- | 10 |
| moveretur, quis non ex iniuria quae tibi esset facta sibi | |
| provideret, quis non in ea re causam tuam, periculum com- | |
| mune agi arbitraretur? Etenim nomen legati eius modi | |
| esse debet quod non modo inter sociorum iura, sed etiam | |
| inter hostium tela incolume versetur. | 15 |