| Magnum hoc Lampsacenum crimen est libidinis atque | 2.1.86.1 |
| improbissimae cupiditatis: accipite nunc avaritiae prope | |
| modum in suo genere non levius. Milesios navem po- | |
| poscit, quae eum praesidi causa Myndum prosequeretur: | |
| illi statim myoparonem egregium de sua classe ornatum atque | 5 |
| armatum dederunt. Hoc praesidio Myndum profectus est. | |
| Nam quid a Milesiis lanae publice abstulerit, item de sumptu | |
| in adventum, de contumeliis et iniuriis in magistratum | |
| Milesium tametsi dici cum vere tum graviter et vehementer | |
| potest, tamen dicere praetermittam eaque omnia testibus in- | 10 |
| tegra reservabo: illud, quod neque taceri ullo modo neque | |
| dici pro dignitate potest, cognoscite. Milites remigesque | 87.1 |
| Miletum Myndo pedibus reverti iubet: ipse myoparonem | |
| pulcherrimum de decem Milesiorum navibus electum L. | |
| Magio et L. Fannio, qui Myndi habitabant, vendidit. Hi | |
| sunt homines quos nuper senatus in hostium numero haben- | 5 |
| dos censuit: hoc illi navigio ad omnis populi Romani | |
| hostis usque ab Dianio [quod in Hispania est] ad Sinopam | |
| [quae in Ponto est] navigaverunt. | |
| O, di immortales, incredibilem avaritiam singularemque | |
| audaciam! Navem tu de classe populi Romani, quam tibi | 10 |
| Milesia civitas ut te prosequeretur dedisset, ausus es vendere? | |
| Si te magnitudo malefici, si hominum existimatio non | |
| movebat, ne illud quidem cogitabas, huius improbissimi furti | |
| sive adeo nefariae praedae tam inlustrem ac tam nobilem | |
| civitatem testem futuram? An quia tum Cn. Dolabella in | 88.1 |
| eum qui ei myoparoni praefuerat, Milesiisque rem gestam | |
| renuntiarat, animadvertere tuo rogatu conatus est, renuntia- | |
| tionemque eius, quae erat in publicas litteras relata illorum | |
| legibus, tolli iusserat, idcirco te ex hoc crimine elapsum | 5 |
| esse arbitrabare? Multum te ista fefellit opinio, et quidem | |
| multis in locis. Semper enim existimasti, et maxime in | |
| Sicilia, satis cautum tibi ad defensionem fore, si aut referri | |
| aliquid in litteras publicas vetuisses, aut quod relatum esset | |
| tolli coegisses. Hoc quam nihil sit, tametsi ex multis | 10 |
| Siciliae civitatibus priore actione didicisti, tamen etiam in | |
| hac ipsa civitate cognosce. Sunt illi quidem dicto audientes, | |
| quam diu adsunt ii qui imperant: simul ac discesserunt, non | |
| solum illud perscribunt quod tum prohibiti sunt, sed etiam | |
| causam adscribunt cur non tum in litteras relatum sit. | 15 |
| Manent istae litterae Mileti, manent, et dum erit illa civitas | 89.1 |
| manebunt. Decem enim navis iussu L. Murenae populus | |
| Milesius ex pecunia vectigali populo Romano fecerat, sicut | |
| pro sua quaeque parte Asiae ceterae civitates. Quam ob | |
| rem unam ex decem, non praedonum repentino adventu sed | 5 |
| legati latrocinio, non vi tempestatis sed hac horribili tem- | |
| pestate sociorum amissam in litteras publicas rettulerunt. | |
| Sunt Romae legati Milesii, homines nobilissimi ac principes | 90.1 |
| civitatis, qui tametsi mensem Februarium et consulum | |
| designatorum nomen exspectant, tamen hoc tantum facinus | |
| non modo negare interrogati, sed ne producti quidem | |
| reticere poterunt: dicent, inquam, et religione adducti et | 5 |
| domesticarum legum metu, quid illo myoparone factum sit, | |
| ostendent C. Verrem, in ea classe quae contra piratas aedi- | |
| ficata sit, piratam ipsum consceleratum fuisse. |