| C. Malleolo, quaestore Cn. Dolabellae, occiso duas sibi | 2.1.90.9 |
| hereditates venisse arbitratus est, unam quaestoriae pro- | 10 |
| curationis, nam a Dolabella statim pro quaestore iussus est | |
| esse; alteram tutelae, nam cum pupilli Malleoli tutor esset, | |
| in bona eius impetum fecit. Nam Malleolus in provinciam | 91.1 |
| sic copiose profectus erat ut domi prorsus nihil relinqueret; | |
| praeterea pecunias occuparat apud populos et syngraphas | |
| fecerat, argenti optimi caelati grande pondus secum tulerat, | |
| nam ille quoque sodalis istius erat in hoc morbo et cupiditate; | 5 |
| grande pondus argenti, familiam magnam, multos artifices, | |
| multos formosos homines reliquit. Iste quod argenti placuit | |
| invasit; quae mancipia voluit abduxit; vina ceteraque quae | |
| in Asia facillime comparantur, quae ille reliquerat, asportavit; | |
| reliqua vendidit, pecuniam exegit. Cum ad HS viciens | 92.1 |
| quinquiens redegisse constaret, ut Romam rediit, nullam | |
| litteram pupillo, nullam matri eius, nullam tutoribus red- | |
| didit; servos artifices pupilli cum haberet domi, circum pedes | |
| autem homines formosos et litteratos, suos esse dicebat, se | 5 |
| emisse. Cum saepius mater et avia pueri postularent uti, | |
| si non redderet pecuniam nec rationem daret, diceret saltem | |
| quantum pecuniae Malleoli deportasset, a multis efflagitatus | |
| aliquando dixit HS deciens; deinde in codicis extrema cera | |
| nomen infimum in flagitiosa litura fecit; expensa Chrysogono | 10 |
| servo HS sescenta milia, accepta pupillo Malleolo rettulit. | |
| Quo modo ex deciens HS sescenta sint facta, quo modo | |
| dc eodem modo quadrarint ut illa de Cn. Carbonis pecunia | |
| reliqua HS sescenta facta sint, quo modo Chrysogono | |
| expensa lata sint, cur id nomen infimum in lituraque sit, | 15 |
| vos existimabitis. Tamen HS sescenta milia cum accepta | 93.1 |
| rettulisset, HS quinquaginta milia soluta non sunt; homines, | |
| posteaquam reus factus est, redditi <alii>, alii etiam nunc reti- | |
| nentur; peculia omnium vicariique retinentur. Haec est | |
| istius praeclara tutela. En cui tuos liberos committas, en | 5 |
| memoriam mortui sodalis, en metum vivorum existimationis! | |
| Cum tibi se tota Asia spoliandam ac vexandam praebuisset, | |
| cum tibi exposita esset omnis ad praedandum Pamphylia, | |
| contentus his tam opimis rebus non fuisti? manus a tutela, | |
| manus a pupillo, manus a sodalis filio abstinere non potuisti? | 10 |
| Iam te non Siculi, non aratores, ut dictitas, circumveniunt, | |
| non hi qui decretis edictisque tuis in te concitati infestique | |
| sunt: Malleolus a me productus est et mater eius atque | |
| avia, quae miserae flentes eversum a te puerum patriis bonis | |
| esse dixerunt. Quid exspectas? an dum ab inferis ipse | 94.1 |
| Malleolus exsistat, atque abs te officia tutelae sodalitatis | |
| familiaritatisque flagitet? Ipsum putato adesse. Homo | |
| avarissime et spurcissime, redde bona sodalis filio, si non | |
| quae abstulisti, at quae confessus es! Cur cogis sodalis | 5 |
| filium hanc primam in foro vocem cum dolore et querimonia | |
| emittere? cur sodalis uxorem, sodalis socrum, domum deni- | |
| que totam sodalis mortui contra te testimonium dicere? cur | |
| pudentissimas lectissimasque feminas in tantum virorum | |
| conventum insolitas invitasque prodire cogis? Recita | 10 |
| omnium testimonia. Testimonivm matris et aviae. |