| Pro quaestore vero quo modo iste commune Milyadum | 2.1.95.1 |
| vexarit, quo modo Lyciam, Pamphyliam, Pisidiam Phry- | |
| giamque totam frumento imperando, aestimando, hac sua, | |
| quam tum primum excogitavit, Siciliensi aestimatione | |
| adflixerit, non est necesse demonstrare verbis: hoc scitote, | 5 |
| [his nominibus—quae res per hunc gestae sunt] cum iste | |
| civitatibus frumentum, coria, cilicia, saccos imperaret, neque | |
| ea sumeret proque iis rebus pecuniam exigeret—his nomi- | |
| nibus solis Cn. Dolabellae HS ad triciens litem esse aesti- | |
| matam. Quae omnia, etiamsi voluntate Dolabellae fiebant, | 10 |
| per istum tamen omnia gerebantur. Consistam in uno | 96.1 |
| nomine; multa enim sunt ex eodem genere. Recita. De | |
| litibvs aestimatis Cn. Dolabellae pr. pecvniae re- | |
| dactae. Qvod a commvni Milyadvm—. Te haec | |
| coegisse, te aestimasse, tibi pecuniam numeratam esse dico, | 5 |
| eademque vi et iniuria, cum pecunias maximas cogeres, | |
| per omnis partis provinciae te tamquam aliquam calamitosam | |
| tempestatem pestemque pervasisse demonstro. Itaque M. | 97.1 |
| Scaurus, qui Cn. Dolabellam accusavit, istum in sua potestate | |
| ac dicione tenuit. Homo adulescens cum istius in inquirendo | |
| multa furta ac flagitia cognosset, fecit perite et callide; volu- | |
| men eius rerum gestarum maximum isti ostendit; ab homine | 5 |
| quae voluit in Dolabellam abstulit; istum testem produxit; | |
| dixit iste quae velle accusatorem putavit. Quo ex genere | |
| mihi testium qui cum isto furati sunt, si uti voluissem, | |
| magna copia fuisset; qui ut se periculo litium, coniunctione | |
| criminum liberarent, quo ego vellem descensuros pollice- | 10 |
| bantur. Eorum ego voluntatem omnium repudiavi; non | 98.1 |
| modo proditori, sed ne perfugae quidem locus in meis | |
| castris cuiquam fuit. Forsitan meliores illi accusatores | |
| habendi sint, qui haec omnia fecerunt. Ita est; sed ego | |
| defensorem in mea persona, non accusatorem maxime | 5 |
| laudari volo. Rationes ad aerarium, antequam Dolabella | |
| condemnatus est, non audet referre; impetrat a senatu ut | |
| dies sibi prorogaretur, quod tabulas suas ab accusatoribus | |
| Dolabellae obsignatas diceret, proinde quasi exscribendi | |
| potestatem non haberet. Solus est hic qui numquam | 10 |
| rationes ad aerarium referat. |