| Audistis quaestoriam rationem, tribus versiculis relatam; | 2.1.98.12 |
| legationis, non nisi condemnato et eiecto eo qui posset | |
| reprehendere; nunc denique praeturae, quam ex senatus | |
| consulto statim referre debuit, usque ad hoc tempus non | 15 |
| rettulit. Quaestorem se in senatu exspectare dixit, proinde | 99.1 |
| quasi non, ut quaestor sine praetore possit rationem referre, | |
| —ut tu, Hortensi, ut omnes—eodem modo sine quaestore | |
| praetor. Dixit idem Dolabellam impetrasse. Omen magis | |
| patribus conscriptis quam causa placuit: probaverunt. | 5 |
| Verum quaestores quoque iam pridem venerunt: cur non | |
| rettulisti? Illarum rationum ex ea faece legationis quae- | |
| storiaeque tuae procurationis illa sunt nomina, quae Dola- | |
| bellae necessario sunt aestimata. Ex litibvs aestimatis | |
| Dolabellae pr. et pro pr.: Quod minus Dolabella Verri | 100.1 |
| acceptum rettulit quam Verres illi expensum tulerit, HS | |
| quingenta triginta quinque milia, et quod plus fecit Dola- | |
| bella Verrem accepisse quam iste in suis tabulis habuit, HS | |
| ducenta triginta duo milia, et quod plus frumenti fecit | 5 |
| accepisse istum, HS deciens et octingenta milia, quod tu | |
| homo castissimus aliud in tabulis habebas. Hinc illae | |
| extraordinariae pecuniae, quas nullo duce tamen aliqua ex | |
| particula investigamus, redundarunt, hinc ratio cum Q. et | |
| Cn. Postumis Curtiis multis nominibus, quorum in tabulis | 10 |
| iste habet nullum; hinc HS quater deciens P. Tadio | |
| numeratum Athenis testibus planum faciam; hinc empta | |
| apertissime praetura, nisi forte id etiam dubium est, quo | |
| modo iste praetor factus sit. Homo scilicet aut industria | 101.1 |
| aut opera probata aut frugalitatis existimatione praeclara | |
| aut denique, id quod levissimum est, adsiduitate, qui ante | |
| quaesturam cum meretricibus lenonibusque vixisset, quae- | |
| sturam ita gessisset quem ad modum cognovistis, Romae | 5 |
| post quaesturam illam nefariam vix triduum constitisset, | |
| absens non in oblivione iacuisset sed in adsidua com- | |
| memoratione omnibus omnium flagitiorum fuisset, is repente, | |
| ut Romam venit, gratiis praetor factus est. Alia porro | |
| pecunia ne accusaretur data. Cui sit data, nihil ad me, | 10 |
| nihil ad rem pertinere arbitror: datam quidem esse tum | |
| inter omnis recenti negotio facile constabat. Homo stul- | 102.1 |
| tissime et amentissime, tabulas cum conficeres et cum | |
| extraordinariae pecuniae crimen subterfugere velles, satis te | |
| elapsurum omni suspicione arbitrabare si, quibus pecuniam | |
| credebas, iis expensum non ferres, neque in tuas tabulas | 5 |
| ullum nomen referres, cum tot tibi nominibus acceptum | |
| Curtii referrent? Quid proderat tibi te expensum illis | |
| non tulisse? an tuis solis tabulis te causam dicturum | |
| existimasti? |