| Verum ad illam iam veniamus praeclaram praeturam, | 2.1.103.1 |
| criminaque ea quae notiora sunt his qui adsunt quam | |
| nobis qui meditati ad dicendum paratique venimus; in | |
| quibus non dubito quin offensionem neglegentiae vitare | |
| atque effugere non possim. Multi enim ita dicent, 'De illo | 5 |
| nihil dixit in quo ego interfui; illam iniuriam non attigit | |
| quae mihi aut quae amico meo facta est, quibus ego in | |
| rebus interfui'. His omnibus qui istius iniurias norunt, hoc | |
| est populo Romano universo, me vehementer excusatum | |
| volo non neglegentia mea fore ut multa praeteream, sed | 10 |
| quod alia testibus integra reservari velim, multa autem | |
| propter rationem brevitatis ac temporis praetermittenda | |
| existimem. Fatebor etiam illud invitus, me prorsus, cum | |
| iste punctum temporis nullum vacuum peccato praeterire | |
| passus sit, omnia quae ab isto commissa sint non potuisse | 15 |
| cognoscere. Quapropter ita me de praeturae criminibus | |
| auditote ut ex utroque genere, et iuris dicendi et sartorum | |
| tectorum exigendorum, ea postuletis quae maxime digna | |
| sint eo reo cui parvum ac mediocre obici nihil oporteat. | |
| Nam ut praetor factus est, qui auspicato a Chelidone sur- | 104.1 |
| rexisset, sortem nactus est urbanae provinciae magis ex sua | |
| Chelidonisque quam ex populi Romani voluntate. Qui | |
| principio qualis in edicto constituendo fuerit cognoscite. | |
| P. Annius Asellus mortuus est C. Sacerdote praetore. | 5 |
| Is cum haberet unicam filiam neque census esset, quod | |
| eum natura hortabatur, lex nulla prohibebat, fecit ut filiam | |
| bonis suis heredem institueret. Heres erat filia. Facie- | |
| bant omnia cum pupilla, legis aequitas, voluntas patris, | |
| edicta praetorum, consuetudo iuris eius quod erat tum cum | 10 |
| Asellus est mortuus. Iste praetor designatus—utrum | 105.1 |
| admonitus an temptatus an, qua est ipse sagacitate in his | |
| rebus, sine duce ullo, sine indice pervenerit ad hanc impro- | |
| bitatem, nescio: vos tantum hominis audaciam amentiamque | |
| cognoscite—appellat heredem L. Annium, qui erat institutus | 5 |
| secundum filiam (non enim mihi persuadetur istum ab illo | |
| prius appellatum); dicit se posse ei condonare edicto here- | |
| ditatem; docet hominem quid possit fieri. Illi bona res, | |
| huic vendibilis videbatur. Iste, tametsi singulari est audacia, | |
| tamen ad pupillae matrem submittebat; malebat pecuniam | 10 |
| accipere, ne quid novi ediceret, quam ut hoc edictum tam | |
| improbum et tam inhumanum interponeret. Tutores pe- | 106.1 |
| cuniam praetori si pupillae nomine dedissent, grandem | |
| praesertim, quem ad modum in rationem inducerent, quem | |
| ad modum sine periculo suo dare possent, non videbant; | |
| simul et istum fore tam improbum non arbitrabantur; | 5 |
| saepe appellati pernegaverunt. Iste ad arbitrium eius cui | |
| condonabat hereditatem ereptam a liberis quam aequum | |
| edictum conscripserit, quaeso, cognoscite. Cvm intellegam | |
| legem Voconiam—. Quis umquam crederet mulierum | |
| adversarium Verrem futurum? an ideo aliquid contra | 10 |
| mulieres fecit ne totum edictum ad Chelidonis arbitrium | |
| scriptum videretur? Cupiditati hominum ait se obviam ire. | |
| Quis potius non modo his temporibus, sed etiam apud | |
| maiores nostros? quis tam remotus fuit a cupiditate? Dic, | |
| quaeso, cetera; delectat enim me hominis gravitas, scientia | 15 |
| iuris <praetorii>, auctoritas. Recita. Qvi ab A. Postvmio | |
| Q. Fvlvio censoribvs postve ea — — fecit fecerit. | |
| 'Fecit fecerit'? quis umquam edixit isto modo? quis um- | 107.1 |
| quam eius rei fraudem aut periculum proposuit edicto, quae | |
| neque post edictum reprehendi neque ante edictum provideri | |
| potuit? Iure, legibus, auctoritate omnium qui consulebantur, | |
| testamentum P. Annius fecerat non improbum, non in- | 5 |
| officiosum, non inhumanum: quodsi ita fecisset, tamen | |
| post illius mortem nihil de testamento illius novi iuris | |
| constitui oporteret. Voconia lex te videlicet delectabat. | |
| Imitatus esses ipsum illum C. Voconium, qui lege sua here- | |
| ditatem ademit nulli neque virgini neque mulieri: sanxit in | 10 |
| posterum, qui post eos censores census esset, ne quis | |
| heredem virginem neve mulierem faceret. In lege Voconia | 108.1 |
| non est 'fecit fecerit', neque in ulla praeteritum tempus | |
| reprehenditur nisi eius rei quae sua sponte tam scelerata et | |
| nefaria est ut, etiamsi lex non esset, magnopere vitanda | |
| fuerit. Atque in his ipsis rebus multa videmus ita sancta | 5 |
| esse legibus ut ante facta in iudicium non vocentur; Cornelia | |
| testamentaria, nummaria, ceterae complures, in quibus non | |
| ius aliquod novum populo constituitur, sed sancitur ut, quod | |
| semper malum facinus fuerit, eius quaestio ad populum | |
| pertineat ex certo tempore. De iure vero civili si quis novi | 109.1 |
| quid instituit, is non omnia quae ante acta sunt rata esse | |
| patietur? Cedo mihi leges Atinias, Furias, Fusias, ipsam, | |
| ut dixi, Voconiam, omnis praeterea de iure civili: hoc | |
| reperies in omnibus statui ius quo post eam legem populus | 5 |
| utatur. Qui plurimum tribuunt edicto, praetoris edictum | |
| legem annuam dicunt esse: tu edicto plus amplecteris quam | |
| lege. Si finem edicto praetoris adferunt Kalendae Ianuariae, | |
| cur non initium quoque edicti nascitur a Kalendis Ianuariis? | |
| an in eum annum progredi nemo poterit edicto quo praetor | 10 |
| alius futurus est, in illum quo alius praetor fuit regredietur? | |
| Ac si hoc iuris, non unius hominis causa edixisses, cautius | 110.1 |
| composuisses. Scribis, Qvi heredem fecit fecerit. | |
| Quid, si plus legarit quam ad heredem heredesve perveniat? | |
| quod per legem Voconiam ei qui census non sit licet; cur | |
| hoc, cum in eodem genere sit, non caves? Quia non | 5 |
| generis, sed hominis causam verbis amplecteris, ut facile | |
| appareat te pretio, non iure esse commotum. Atque hoc | |
| si in posterum edixisses, etsi minus esset nefarium, tamen | |
| esset improbum; sed tum vituperari posset, in discrimen | |
| venire non posset; nemo enim committeret. Nunc est eius | 10 |
| modi edictum ut quivis intellegat non populo esse scriptum, | |
| sed P. Anni secundis heredibus. Itaque cum abs te caput | 111.1 |
| illud tam multis verbis mercennarioque prooemio esset | |
| ornatum, ecquis inventus est postea praetor qui idem illud | |
| ediceret? Non modo nemo edixit, sed ne metuit quidem | |
| quisquam ne quis ediceret. Nam post te praetorem multi | 5 |
| in isdem causis fuerunt; in his nuper Annaea de multorum | |
| propinquorum sententia, pecuniosa mulier, quod censa non | |
| erat, testamento fecit heredem filiam. Iam hoc magnum | |
| iudicium hominum de istius singulari improbitate, quod | |
| C. Verres sua sponte instituisset, id neminem metuisse ne | 10 |
| quis reperiretur qui istius institutum sequi vellet; solus | |
| enim tu inventus es cui satis non fuerit corrigere testamenta | |
| vivorum, nisi etiam rescinderes mortuorum. Tu ipse ex | 112.1 |
| Siciliensi edicto hoc sustulisti; voluisti, ex improviso si | |
| quae res nata esset, ex urbano edicto decernere. Quam | |
| postea tu tibi defensionem relinquebas, in ea maxime offen- | |
| disti, cum tuam auctoritatem tute ipse edicto provinciali | 5 |
| repudiabas. |