Atque ego non dubito quin, ut mihi, cui mea filia maxime
|
2.1.112.7
|
cordi est, res haec acerba videtur atque indigna, sic uni
|
|
cuique vestrum, qui simili sensu atque indulgentia filiarum
|
|
commovemini. Quid enim natura nobis iucundius, quid
|
10
|
carius esse voluit? quid est dignius in quo omnis nostra
|
|
diligentia indulgentiaque consumatur? Homo importunis-
|
113.1
|
sime, cur tantam iniuriam P. Annio mortuo fecisti? cur
|
|
hunc dolorem cineri eius atque ossibus inussisti, ut liberis
|
|
eius bona patria—voluntate patris, iure, legibus tradita—eri-
|
|
peres, et cui tibi esset commodum condonares? Quibuscum
|
5
|
vivi bona nostra partimur, iis praetor adimere nobis mortuis
|
|
bona fortunasque poterit? Nec petitionem, inquit, nec
|
|
possessionem dabo. Eripies igitur pupillae togam prae-
|
|
textam, detrahes ornamenta non solum fortunae sed etiam
|
|
ingenuitatis? Miramur ad arma contra istum hominem
|
10
|
Lampsacenos isse, miramur istum de provincia decedentem
|
|
clam Syracusis profugisse? Nos si alienam vicem pro
|
|
nostra iniuria doleremus, vestigium istius in foro nullum
|
|
esset relictum. Pater dat filiae, prohibes; leges sinunt,
|
114.1
|
tamen te interponis! De suis bonis ita dat ut ab iure non
|
|
abeat; quid habes quod reprehendas? Nihil, opinor. At
|
|
ego concedo; prohibe, si potes, si habes qui te audiat, si
|
|
potest tibi dicto audiens esse quisquam. Eripias tu volun-
|
5
|
tatem mortuis, bona vivis, ius omnibus? Hoc populus
|
|
Romanus non manu vindicasset, nisi te huic tempori atque
|
|
huic iudicio reservasset?
|
|
Posteaquam ius praetorium constitutum est, semper hoc
|
|
iure usi sumus: si tabulae testamenti non proferrentur, tum
|
10
|
<ut>, uti quemque potissimum heredem esse oporteret, si is
|
|
intestatus mortuus esset, ita secundum eum possessio daretur.
|
|
Quare hoc sit aequissimum facile est dicere, sed in re tam
|
|
usitata satis est ostendere omnis antea ius ita dixisse, et hoc
|
|
vetus edictum translaticiumque esse. Cognoscite hominis
|
115.1
|
aliud in re vetere edictum novum, et simul, dum est unde
|
|
ius civile discatur, adulescentis in disciplinam ei tradite:
|
|
mirum est hominis ingenium, mira prudentia. Minucius
|
|
quidam mortuus est ante istum praetorem; eius testamen-
|
5
|
tum erat nullum; lege hereditas ad gentem Minuciam
|
|
veniebat. Si habuisset iste edictum, quod ante istum et
|
|
postea omnes habuerunt, possessio Minuciae genti esset
|
|
data: si quis testamento se heredem esse arbitraretur quod
|
|
tum non exstaret, lege ageret in hereditatem, aut, pro praede
|
10
|
litis vindiciarum cum satis accepisset, sponsionem faceret et
|
|
ita de hereditate certaret. Hoc, opinor, iure et maiores
|
|
nostri et nos semper usi sumus. Videte ut hoc iste cor-
|
|
rexerit. Componit edictum his verbis ut quivis intellegere
|
116.1
|
possit unius hominis causa conscriptum esse, tantum quod
|
|
hominem non nominat; causam quidem totam perscribit,
|
|
ius, consuetudinem, aequitatem, edicta omnium neglegit.
|
|
Ex edicto vrbano. Si de hereditate ambigitvr — —
|
5
|
si possessor sponsionem non faciet. Iam qui id ad prae-
|
|
torem, uter possessor sit? nonne id quaeri oportet, utrum
|
|
possessorem esse oporteat? Ergo, quia possessor est, non
|
|
moves possessione: si possessor non esset, non dares?
|
|
Nusquam enim scribis, neque tu aliud quicquam edicto
|
10
|
amplecteris nisi eam causam pro qua pecuniam acceperas.
|
|
Iam hoc ridiculum est: Si de hereditate ambigetvr et
|
117.1
|
tabvlae testamenti obsignatae non minvs mvltis
|
|
signis qvam e lege oportet ad me proferentvr, se-
|
|
cvndvm tabvlas testamenti potissimvm possessionem
|
|
dabo. Hoc translaticium est: sequi illud oportet, Si
|
5
|
tabvlae testamenti non proferentvr. Quid ait? se ei
|
|
daturum qui se dicat heredem esse. Quid ergo interest
|
|
proferantur necne? Si protulerit, uno signo ut sit minus
|
|
quam ex lege oportet, non des possessionem: si omnino
|
|
tabulas non proferet, dabis? Quid nunc dicam? neminem
|
10
|
umquam hoc postea alium edixisse? valde sit mirum ne-
|
|
minem fuisse qui istius se similem dici vellet. Ipse in
|
|
Siciliensi edicto hoc non habet; exegerat enim iam mer-
|
|
cedem; item ut illo edicto de quo ante dixi, in Sicilia de
|
|
hereditatum possessionibus dandis edixit idem quod omnes
|
15
|
Romae praeter istum. Ex edicto Siciliensi. Si de
|
|
hereditate ambigitvr—.
|
|