| Ac, per deos immortalis! quid est quod de hoc dici | 2.1.118.1 |
| possit? Iterum enim iam quaero abs te, sicut modo in illo | |
| capite Anniano de mulierum hereditatibus, nunc in hoc de | |
| hereditatum possessionibus, cur ea capita in edictum pro- | |
| vinciale transferre nolueris. Vtrum digniores homines ex- | 5 |
| istimasti eos qui habitant in provincia quam nos qui aequo | |
| iure uteremur, an aliud Romae aequum est, aliud in Sicilia? | |
| Non enim hoc potest hoc loco dici, multa esse in provinciis | |
| aliter edicenda; non de hereditatum quidem possessionibus, | |
| non de mulierum hereditatibus. Nam in utroque genere | 10 |
| video non modo ceteros, sed te ipsum totidem verbis edix- | |
| isse quot verbis edici Romae solet. Quae Romae magna | |
| cum infamia pretio accepto edixeras, ea sola te, ne gratis in | |
| provincia male audires, ex edicto Siciliensi sustulisse video. | |
| Et cum edictum totum eorum arbitratu, quam diu fuit | 119.1 |
| designatus, componeret qui ab isto ius ad utilitatem suam | |
| nundinarentur, tum vero in magistratu contra illud ipsum | |
| edictum suum sine ulla religione decernebat. Itaque L. | |
| Piso multos codices implevit earum rerum in quibus ita | 5 |
| intercessit, quod iste aliter atque ut edixerat decrevisset; | |
| quod vos oblitos esse non arbitror, quae multitudo, qui ordo | |
| ad Pisonis sellam isto praetore solitus sit convenire; quem | |
| iste conlegam nisi habuisset, lapidibus coopertus esset in | |
| foro. Sed eo leviores istius iniuriae videbantur quod erat in | 10 |
| aequitate prudentiaque Pisonis paratissimum perfugium, quo | |
| sine labore, sine molestia, sine impensa, etiam sine patrono | |
| homines uterentur. Nam, quaeso, redite in memoriam, | 120.1 |
| iudices, quae libido istius in iure dicundo fuerit, quae varietas | |
| decretorum, quae nundinatio, quam inanes domus eorum | |
| omnium qui de iure civili consuli solent, quam plena ac re- | |
| ferta Chelidonis; a qua muliere cum erat ad eum ventum et | 5 |
| in aurem eius insusurratum, alias revocabat eos inter quos | |
| iam decreverat, decretumque mutabat, alias inter aliquos | |
| contrarium sine ulla religione decernebat ac proxumis paulo | |
| ante decreverat. Hinc illi homines erant qui etiam ridiculi | 121.1 |
| inveniebantur ex dolore; quorum alii, id quod saepe audi- | |
| stis, negabant mirandum esse ius tam nequam esse verrinum; | |
| alii etiam frigidiores erant, sed quia stomachabantur ridiculi | |
| videbantur esse, cum Sacerdotem exsecrabantur qui verrem tam | 5 |
| nequam reliquisset. Quae ego non commemorarem,—neque | |
| enim perfacete dicta neque porro hac severitate digna sunt, | |
| —nisi vos illud vellem recordari, istius nequitiam et iniqui- | |
| tatem tum in ore vulgi atque in communibus proverbiis esse | |
| versatam. | 10 |