| In plebem vero Romanam utrum superbiam prius com- | 2.1.122.1 |
| memorem an crudelitatem? Sine dubio crudelitas gravior | |
| est atque atrocior. Oblitosne igitur hos putatis esse quem | |
| ad modum sit iste solitus virgis plebem Romanam conci- | |
| dere? Quam rem etiam tribunus plebis in contione egit, | 5 |
| cum eum quem iste virgis ceciderat in conspectum populi | |
| Romani produxit; cuius rei recognoscendae faciam vobis | |
| suo tempore potestatem. Superbia vero quae fuerit quis | 123.1 |
| ignorat? quem ad modum iste tenuissimum quemque con- | |
| tempserit, despexerit, liberum esse numquam duxerit? P. | |
| Trebonius viros bonos et honestos compluris fecit heredes; | |
| in iis fecit suum libertum. Is A. Trebonium fratrem habue- | 5 |
| rat proscriptum. Ei cum cautum vellet, scripsit ut heredes | |
| iurarent se curaturos ut ex sua cuiusque parte ne minus | |
| dimidium ad A. Trebonium illum proscriptum perveniret. | |
| Libertus iurat; ceteri heredes adeunt ad Verrem, docent non | |
| oportere se id iurare facturos esse quod contra legem Cor- | 10 |
| neliam esset, quae proscriptum iuvari vetaret; impetrant ut | |
| ne iurent; dat his possessionem. Id ego non reprehendo; | |
| etenim erat iniquum homini proscripto egenti de fraternis | |
| bonis quicquam dari. Libertus, nisi ex testamento patroni | |
| iurasset, scelus se facturum arbitrabatur; itaque ei Verres | 124.1 |
| possessionem hereditatis negat se daturum, ne posset patro- | |
| num suum proscriptum iuvare, simul ut esset poena quod | |
| alterius patroni testamento obtemperasset. Das posses- | |
| sionem ei qui non iuravit; concedo; praetorium est. Adi- | 5 |
| mis tu ei qui iuravit; quo exemplo? Proscriptum iuvat; | |
| lex est, poena est. Quid ad eum qui ius dicit? utrum re- | |
| prehendis quod patronum iuvabat eum qui tum in miseriis | |
| erat, an quod alterius patroni mortui voluntatem conservabat, | |
| a quo summum beneficium acceperat? Vtrum horum | 10 |
| reprehendis? Et hoc tum de sella vir optimus dixit: 'Equiti | |
| Romano tam locupleti libertinus homo sit heres!' O mode- | |
| stum ordinem, quod illinc vivus surrexerit! |