| Possum sescenta decreta proferre in quibus, ut ego non | 2.1.125.1 |
| dicam, pecuniam intercessisse ipsa decretorum novitas ini- | |
| quitasque declarat; verum ut ex uno de ceteris coniecturam | |
| facere possitis, id quod priore actione didicistis, audite. C. | |
| Sulpicius Olympus fuit; is mortuus est C. Sacerdote prae- | 5 |
| tore, nescio an antequam Verres praeturam petere coeperit; | |
| fecit heredem M. Octavium Ligurem. Ligus hereditatem | |
| adiit; possedit Sacerdote praetore sine ulla controversia. | |
| Posteaquam Verres magistratum iniit, ex edicto istius, quod | |
| edictum Sacerdos non habuerat, Sulpici patroni filia sextam | 10 |
| partem hereditatis ab Ligure petere coepit. Ligus non | |
| aderat. L. frater eius causam agebat; aderant amici, | |
| propinqui. Dicebat iste, nisi cum muliere decideretur, in | |
| possessionem se ire iussurum. L. Gellius causam Liguris | |
| defendebat; docebat edictum eius non oportere in eas | 15 |
| hereditates valere quae ante eum praetorem venissent; si | |
| hoc tum fuisset edictum, fortasse Ligurem hereditatem | |
| aditurum non fuisse. Aequa postulatio, summa hominum | |
| auctoritas pretio superabatur. Venit Romam Ligus; non | 126.1 |
| dubitabat quin, si ipse Verrem convenisset, aequitate causae, | |
| auctoritate sua commovere hominem posset. Domum ad | |
| eum venit, rem demonstrat, quam pridem sibi hereditas | |
| venisset docet; quod facile homini ingenioso in causa | 5 |
| aequissima fuit, multa quae quemvis commovere possent | |
| dixit; ad extremum petere coepit ne usque eo suam | |
| auctoritatem despiceret gratiamque contemneret ut se tanta | |
| iniuria adficeret. Homo Ligurem accusare coepit, qui in | |
| re adventicia atque hereditaria tam diligens, tam attentus | 10 |
| esset; debere eum aiebat suam quoque rationem ducere; | |
| multa sibi opus esse, multa canibus suis, quos circa se | |
| haberet. Non possum illa planius commemorare quam | |
| ipsum Ligurem pro testimonio dicere audistis. Quid | 127.1 |
| est, Verres? utrum ne his quidem testibus credetur, | |
| an haec ad rem non pertinent? non credemus M. | |
| Octavio, non L. Liguri? quis nobis credet, cui nos? | |
| quid est quod planum fieri testibus possit, si hoc non | 5 |
| fit? An id quod dicunt leve est? Nihil levius quam | |
| praetorem urbanum hoc iuris in suo magistratu con- | |
| stituere, omnibus quibus hereditas venerit coheredem | |
| praetorem esse oportere. An vero dubitamus quo ore iste | |
| ceteros homines inferiores loco, auctoritate, ordine, quo ore | 10 |
| homines rusticanos ex municipiis, quo denique ore, quos | |
| numquam liberos putavit, libertinos homines solitus sit | |
| appellare, qui ob ius dicendum M. Octavium Ligurem, | |
| hominem ornatissimum loco, ordine, nomine, virtute, ingenio, | |
| copiis, poscere pecuniam non dubitavit? | 15 |