| In sartis tectis vero quem ad modum se gesserit quid | 2.1.127.16 |
| ego dicam? Dixerunt qui senserunt; sunt alii qui dicant; | |
| notae res ac manifestae prolatae sunt et proferentur. Dixit | 128.1 |
| Cn. Fannius, eques Romanus, frater germanus Q. Titini, | |
| iudicis tui, tibi pecuniam se dedisse. Recita. Cn. Fanni | |
| testimonivm. Nolite Cn. Fannio dicenti credere, noli, | |
| inquam, tu, Q. Titini, Cn. Fannio, fratri tuo, credere; dicit | 5 |
| enim rem incredibilem; C. Verrem insimulat avaritiae et | |
| audaciae, quae vitia videntur in quemvis potius quam in | |
| istum convenire. Dixit Q. Tadius, homo familiarissimus | |
| patris istius, non alienus a matris eius genere et nomine; | |
| tabulas protulit, quibus pecuniam se dedisse ostendit. | 10 |
| Recita. nomina Q. Tadi. Recita. testimonivm Q. | |
| Tadi. Ne Tadi quidem tabulis nec testimonio credemus? | |
| Quid igitur in iudiciis sequemur? Quid est aliud omnibus | |
| omnia peccata et maleficia concedere nisi hoc, hominum | |
| honestorum testimoniis et virorum bonorum tabulis non | 15 |
| credere? | |
| Nam quid ego de cotidiano sermone querimoniaque | 129.1 |
| populi Romani loquar, de istius impudentissimo furto seu | |
| potius novo ac singulari latrocinio? ausum esse in aede | |
| Castoris, celeberrimo clarissimoque monumento—quod | |
| templum in oculis cotidianoque aspectu populi Romani | 5 |
| positum est, quo saepe numero senatus convocatur, quo | |
| maximarum rerum frequentissimae cotidie advocationes | |
| fiunt—in eo loco in sermone hominum audaciae suae monu- | |
| mentum aeternum relinquere. Aedem Castoris, iudices, | 130.1 |
| P. Iunius habuit tuendam de L. Sulla Q. Metello consuli- | |
| bus. Is mortuus est; reliquit pupillum parvum filium. | |
| Cum L. Octavius C. Aurelius consules aedis sacras | |
| locavissent neque potuissent omnia sarta tecta exigere, | 5 |
| neque ii praetores quibus erat negotium datum, C. Sacerdos | |
| et M. Caesius, factum est senatus consultum, quibus de | |
| sartis tectis cognitum et iudicatum non esset, uti C. Verres | |
| P. Caelius praetores cognoscerent et iudicarent. Qua | |
| potestate iste permissa sic abusus est ut ex Cn. Fannio | 10 |
| et ex Q. Tadio cognovistis, verum tamen cum esset omni- | |
| bus in rebus apertissime impudentissimeque praedatus, | |
| hoc voluit clarissimum relinquere indicium latrociniorum | |
| suorum, de quo non audire aliquando sed videre cotidie | |
| possemus. Quaesivit quis aedem Castoris sartam tectam | 131.1 |
| deberet tradere. Iunium ipsum mortuum esse sciebat; | |
| scire volebat ad quem illa res pertineret. Audit pupillum | |
| esse filium. Homo qui semper ita palam dictitasset, | |
| pupillos et pupillas certissimam praedam esse praetoribus, | 5 |
| optatum negotium sibi in sinum delatum esse dicebat. | |
| Monumentum illa amplitudine, illo opere, quamvis sartum | |
| tectum integrumque esset, tamen aliquid se inventurum in | |
| quo moliri praedarique posset arbitrabatur. L. Habonio | 132.1 |
| aedem Castoris tradi oportebat: is casu pupilli Iuni tutor | |
| erat testamento patris: cum eo sine ullo intertrimento | |
| convenerat iam quem ad modum traderetur. Iste ad se | |
| Habonium vocat; quaerit ecquid sit quod a pupillo tradi- | 5 |
| tum non sit, quod exigi debeat. Cum ille, id quod erat, | |
| diceret facilem pupillo traditionem esse, signa et dona com- | |
| parere omnia, ipsum templum omni opere esse integrum, | |
| indignum isti videri coepit ex tanta aede tantoque opere | |
| se non opimum praeda, praesertim a pupillo, discedere. | 10 |
| Venit ipse in aedem Castoris, considerat templum; videt | 133.1 |
| undique tectum pulcherrime laqueatum, praeterea cetera | |
| nova atque integra. Versat se; quaerit quid agat. Dicit | |
| quidam ex illis canibus quos iste Liguri dixerat esse circa se | |
| multos, 'Tu, Verres, hic quod moliare nihil habes, nisi | 5 |
| forte vis ad perpendiculum columnas exigere.' Homo | |
| omnium rerum imperitus quaerit, quid sit 'ad perpendicu- | |
| lum': dicunt ei fere nullam esse columnam quae ad | |
| perpendiculum esse possit. 'Nam mehercule,' inquit, 'sic | |
| agamus; columnae ad perpendiculum exigantur.' Habonius, | 134.1 |
| qui legem nosset—qua in lege numerus tantum columnarum | |
| traditur, perpendiculi mentio fit nulla—et qui non putaret | |
| sibi expedire ita accipere, ne eodem modo tradendum esset, | |
| negat id sibi deberi, negat oportere exigi. Iste Habonium | 5 |
| quiescere iubet et simul ei non nullam spem societatis | |
| ostendit; hominem modestum et minime pertinacem facile | |
| coercet; columnas ita se exacturum esse confirmat. Nova | 135.1 |
| res atque improvisa pupilli calamitas nuntiatur statim | |
| C. Mustio, vitrico pupilli, qui nuper est mortuus, M. Iunio | |
| patruo, P. Titio tutori, homini frugalissimo; hi rem ad | |
| virum primarium summo officio ac virtute praeditum, | 5 |
| M. Marcellum, qui erat pupilli tutor, deferunt. Venit ad | |
| Verrem M. Marcellus; petit ab eo pro sua fide ac diligentia | |
| pluribus verbis ne per summam iniuriam pupillum Iunium | |
| fortunis patriis conetur evertere. Iste, qui iam spe atque | |
| opinione praedam illam devorasset, neque ulla aequitate | 10 |
| orationis neque auctoritate M. Marcelli commotus est; | |
| itaque quem ad modum ostendisset se id exacturum esse | |
| respondit. Cum sibi omnis ad istum adlegationes difficilis, | 136.1 |
| omnis aditus arduos ac potius interclusos viderent—apud | |
| quem non ius, non aequitas, non misericordia, non pro- | |
| pinqui oratio, non amici voluntas, non cuiusquam auctoritas | |
| [pro pretio], non gratia valeret—statuunt id sibi esse | 5 |
| optimum factu, quod cuivis venisset in mentem, petere | |
| auxilium a Chelidone, quae isto praetore non modo in iure | |
| civili privatorumque omnium controversiis populo Romano | |
| praefuit, verum etiam in his sartis tectisque dominata est. | |
| Venit ad Chelidonem C. Mustius, eques Romanus, publi- | 137.1 |
| canus, homo cum primis honestus; venit M. Iunius, | |
| patruus pueri, frugalissimus homo et castissimus; venit | |
| homo summo pudore, summo officio, spectatissimus ordinis | |
| sui, P. Titius tutor. O multis acerbam, o miseram atque | 5 |
| indignam praeturam tuam! Vt omittam cetera, quo tandem | |
| pudore talis viros, quo dolore meretricis domum venisse | |
| arbitramini? qui numquam ulla condicione istam turpitu- | |
| dinem subissent nisi offici necessitudinisque ratio coegisset. | |
| Veniunt, ut dico, ad Chelidonem. Domus erat plena; | 10 |
| nova iura, nova decreta, nova iudicia petebantur. 'Mihi | |
| det possessionem, mihi ne adimat, in me iudicium ne det, | |
| mihi bona addicat.' Alii nummos numerabant, ab aliis | |
| tabellae obsignabantur; domus erat non meretricio con- | |
| ventu sed praetoria turba referta. Simul ac potestas primum | 138.1 |
| data est, adeunt hi quos dixi. Loquitur C. Mustius, rem | |
| demonstrat, petit auxilium, pecuniam pollicetur. Respondit | |
| illa ut meretrix non inhumaniter; libenter ait se factu- | |
| ram, et se cum isto diligenter sermocinaturam; reverti | 5 |
| iubet. Tum discedunt: postridie revertuntur. Negat illa | |
| posse hominem exorari; permagnam eum dicere ex illa re | |
| pecuniam confici posse. |