| Vereor ne quis forte de populo, qui priore actione non | 2.1.138.9 |
| adfuit, haec, quia propter insignem turpitudinem sunt | 10 |
| incredibilia, fingi a me arbitretur. Ea vos antea, iudices, | |
| cognovistis. Dixit iuratus P. Titius, tutor pupilli Iuni, | 139.1 |
| dixit M. Iunius tutor et patruus; Mustius dixisset, si | |
| viveret, sed recenti re de Mustio auditum est; dixit L. | |
| Domitius, qui cum sciret me ex Mustio vivo audisse, quod | |
| eo sum usus plurimum (etenim iudicium, quod prope | 5 |
| omnium fortunarum suarum C. Mustius habuit, me uno | |
| defendente vicit), cum hoc, ut dico, sciret L. Domitius, me | |
| scire ad eum res omnis Mustium solitum esse deferre, | |
| tamen de Chelidone reticuit quoad potuit, alio responsionem | |
| suam derivavit. Tantus in adulescente clarissimo ac principe | 10 |
| iuventutis pudor fuit ut aliquam diu, cum a me premeretur, | |
| omnia potius responderet quam Chelidonem nominaret; | |
| primo necessarios istius ad eum adlegatos esse dicebat, | |
| deinde aliquando coactus Chelidonem nominavit. Non te | 140.1 |
| pudet, Verres, eius mulieris arbitratu gessisse praeturam | |
| quam L. Domitius ab se nominari vix sibi honestum esse | |
| arbitrabatur? | |
| Reiecti a Chelidone capiunt consilium necessarium, ut | 5 |
| suscipiant ipsi negotium. Cum Habonio tutore, quod erat | |
| vix HS quadraginta milium, transigunt HS ducentis milibus. | |
| Defert ad istum rem Habonius: ut sibi videatur, satis | |
| grandem pecuniam et satis impudentem esse. Iste, qui | |
| aliquanto plus cogitasset, male accipit verbis Habonium, | 10 |
| negat eum sibi illa decisione satis facere posse; ne multa, | |
| locaturum se esse confirmat. Tutores haec nesciunt; quod | 141.1 |
| actum erat cum Habonio, putant id esse certissimum; | |
| nullam maiorem pupillo metuunt calamitatem. Iste vero | |
| non procrastinat; locare incipit non proscripta neque edicta | |
| die, alienissimo tempore, ludis ipsis Romanis, foro ornato. | 5 |
| Itaque renuntiat Habonius illam decisionem tutoribus. | |
| Accurrunt tamen ad tempus tutores; digitum tollit Iunius | |
| patruus; isti color immutatus est, vultus, oratio, mens deni- | |
| que excidit. Quid ageret coepit cogitare; si opus pupillo | |
| redimeretur, si res abiret ab eo mancipe quem ipse ad- | 10 |
| posuisset, sibi nullam praedam esse. Itaque excogitat— | |
| quid? Nihil ingeniose, nihil ut quisquam posset dicere, | |
| 'Improbe, verum callide'; nihil ab isto vafrum, nihil vetera- | |
| torium exspectaveritis; omnia aperta, omnia perspicua | |
| reperientur, impudentia, amentia, audacia. 'Si pupillo | 142.1 |
| opus redimitur, mihi praeda de manibus eripitur. Quod | |
| est igitur remedium? quod? Ne liceat pupillo redimere.' | |
| Vbi illa consuetudo in bonis praedibus praediisque vendun- | |
| dis omnium consulum, censorum, praetorum, quaestorum | 5 |
| denique, ut optima condicione sit is cuia res sit, cuium | |
| periculum? Excludit eum solum cui prope dicam soli | |
| potestatem factam oportebat. Quid enim? quisquam ad | |
| meam pecuniam me invito adspirat, quisquam accedit? | |
| Locatur opus id quod ex mea pecunia reficiatur; ego me | 10 |
| refecturum dico; probatio futura est tua, qui locas; praedi- | |
| bus et praediis populo cautum est; et, si non putas | |
| cautum, scilicet tu, praetor, in mea bona quos voles | |
| immittes, me ad meas fortunas defendendas accedere non | |
| sines. Operae pretium est legem ipsam cognoscere; dicetis | 143.1 |
| eundem conscripsisse qui illud edictum de hereditate. | |
| Recita. Lex operi facivndo. Qvae pvpilli ivni—. | |
| Dic, dic, quaeso, clarius. C. Verres praetor vrbanvs | |
| addidit. Corriguntur leges censoriae! Quid enim? video | 5 |
| in multis veteribus legibus, Cn. Domitivs L. Metellvs | |
| censores addidervnt, L. Cassivs Cn. Servilivs | |
| censores addidervnt: vult aliquid eius modi C. Verres. | |
| Dic: quid addidit? Recita. Qvi de L. Marcio M. | |
| Perperna censoribvs — — socivm ne admittito neve | 10 |
| partem dato neve redimito. Quid ita? ne vitiosum | |
| opus fieret? At erat probatio tua. Ne parum locuples | |
| esset? At erat et esset amplius, si velles, populo cautum | |
| praedibus et praediis. Hic te si res ipsa, si indignitas | 144.1 |
| iniuriae tuae non commovebat, si pupilli calamitas, si | |
| propinquorum lacrimae, si D. Bruti, cuius praedia suberant, | |
| periculum, si M. Marcelli tutoris auctoritas apud te ponderis | |
| nihil habebat, ne illud quidem animadvertebas, eius modi | 5 |
| fore hoc peccatum tuum quod tu neque negare posses, | |
| —in tabulas enim legem rettulisti,—neque cum defensione | |
| aliqua confiteri? Addicitur opus HS dlx milibus, cum | |
| tutores HS cciↄↄ cciↄↄ cciↄↄ cciↄↄ id opus ad illius | |
| iniquissimi hominis arbitrium se effecturos esse clamarent. | 10 |
| Etenim quid erat operis? Id quod vos vidistis; omnes | 145.1 |
| illae columnae, quas dealbatas videtis, machina adposita | |
| nulla impensa deiectae eisdemque lapidibus repositae sunt. | |
| Hoc tu HS dlx milibus locavisti. Atque in illis columnis | |
| dico esse quae a tuo redemptore commotae non sint; dico | 5 |
| esse ex qua tantum tectorium vetus deiectum sit et novum | |
| inductum. Quodsi tanta pecunia columnas dealbari putas- | |
| sem, certe numquam aedilitatem petivissem. |