| At ut videatur tamen res agi et non eripi pupillo: | 2.1.146.1 |
| Si qvid operis cavsa rescideris, reficito. Quid | |
| erat quod rescinderet, cum suo quemque loco lapidem | |
| reponeret? Qvi redemerit satis det damni infecti ei | |
| qvi a vetere redemptore accepit. Deridet, cum sibi | 5 |
| ipsum iubet satis dare Habonium. Pecvnia praesens | |
| solvetvr. Quibus de bonis? Eius qui, quod tu HS dlx | |
| milibus locasti, se HS cciↄↄ cciↄↄ cciↄↄ cciↄↄ effecturum | |
| esse clamavit. Quibus de bonis? Pupilli, cuius aetatem | |
| et solitudinem, etiamsi tutores non essent, defendere | 10 |
| praetor debuit. Tutoribus defendentibus non modo patrias | |
| eius fortunas, sed etiam bona tutorum ademisti. Hoc opvs | |
| bonvm svo cviqve facito. Quid est 'suo cuique'? Lapis | 147.1 |
| aliqui caedendus et adportandus fuit machina sua; nam | |
| illo non saxum, non materies ulla advecta est; tantum | |
| operis in ista locatione fuit quantum paucae operae fabrorum | |
| mercedis tulerunt, et manuspretium machinae. Vtrum ex- | 5 |
| istimatis minus operis esse unam columnam efficere ab | |
| integro novam nullo lapide redivivo an quattuor illas | |
| reponere? Nemo dubitat quin multo maius sit novam | |
| facere. Ostendam in aedibus privatis longa difficilique | |
| vectura columnas singulas ad impluvium HS cciↄↄ cciↄↄ | 10 |
| non minus magnas locatas. Sed ineptum est de tam per- | 148.1 |
| spicua eius impudentia pluribus verbis disputare, praesertim | |
| cum iste aperte tota lege omnium sermonem atque existi- | |
| mationem contempserit, qui etiam ad extremum adscripserit: | |
| Rediviva sibi habeto; quasi quicquam redivivi ex opere | 5 |
| illo tolleretur ac non totum opus ex redivivis constitueretur. | |
| At enim si pupillo redimi non licebat non necesse erat rem | |
| ad ipsum pervenire; poterat aliquis ad id negotium de | |
| populo accedere. Omnes exclusi sunt non minus aperte | |
| quam pupillus. Diem praestituit operi faciundo Kalendas | 10 |
| Decembris, locat circiter Idus Septembris; angustiis tem- | |
| poris excluduntur omnes. Quid ergo? Habonius istam | 149.1 |
| diem quo modo adsequitur? Nemo Habonio molestus est | |
| neque Kalendis Decembribus neque Nonis neque Idibus; | |
| denique aliquanto ante in provinciam iste proficiscitur quam | |
| opus effectum est. Posteaquam reus factus est, primo | 5 |
| negabat se opus in acceptum referre posse; cum instaret | |
| Habonius, in me causam conferebat, quod eum codicem | |
| obsignassem. Petit a me Habonius et amicos adlegat: | |
| facile impetrat. Iste, quid ageret, nesciebat; si in acceptum | |
| non rettulisset, putabat se aliquid defensionis habiturum; | 10 |
| Habonium porro intellegebat rem totam esse patefacturum,— | |
| tametsi quid poterat esse apertius quam nunc est?—ut | |
| uno minus teste <ag>eret, Habonio opus in acceptum rettulit | |
| quadriennio post quam diem operi dixerat. Hac condicione, | 150.1 |
| si quis de populo redemptor accessisset, non esset usus; | |
| cum die ceteros redemptores exclusisset, tum in eius arbi- | |
| trium ac potestatem venire nolebant qui sibi ereptam | |
| praedam arbitraretur. Nunc ne argumentemur, quo ista | 5 |
| pecunia pervenerit facit ipse indicium. Primum cum vehe- | |
| mentius cum eo D. Brutus contenderet, qui de sua pecunia | |
| HS dlx milia numeravit, quod iam iste ferre non poterat, | |
| opere addicto, praedibus acceptis de HS dlx milibus | |
| remisit D. Bruto HS cx milia. Hoc, si aliena res esset, | 10 |
| certe facere non potuisset. Deinde nummi numerati sunt | |
| Cornificio, quem scribam suum fuisse negare non potest. | |
| Postremo ipsius Haboni tabulae praedam illam istius fuisse | |
| clamant. Recita. Nomina Haboni. |