| Hic etiam priore actione Q. Hortensius pupillum Iunium | 2.1.151.1 |
| praetextatum venisse in vestrum conspectum et stetisse cum | |
| patruo testimonium dicente questus est, et me populariter | |
| agere atque invidiam commovere, quod puerum producerem, | |
| clamitavit. Quid erat, Hortensi, tandem in illo puero | 5 |
| populare, quid invidiosum? Gracchi, credo, aut Saturnini | |
| aut alicuius hominis eius modi produxeram filium, ut nomine | |
| ipso et memoria patris animos imperitae multitudinis com- | |
| moverem. P. Iuni erat, hominis de plebe Romana, filius, | |
| quem pater moriens cum tutoribus et propinquis, tum legibus | 10 |
| tum aequitati magistratuum, tum iudiciis vestris commenda- | |
| tum putavit. Hic istius scelerato nefarioque latrocinio | 152.1 |
| bonis patriis fortunisque omnibus spoliatus venit in iudicium, | |
| si nihil aliud, saltem ut eum cuius opera ipse multos annos | |
| esset in sordibus paulo tamen obsoletius vestitum videret. | |
| Itaque tibi, Hortensi, non illius aetas, sed causa, non vesti- | 5 |
| tus, sed fortuna popularis videbatur, neque te tam com- | |
| movebat quod ille cum toga praetexta, quam quod sine | |
| bulla venerat. Vestitus enim neminem commovebat is quem | |
| illi mos et ius ingenuitatis dabat; quod ornamentum pueritiae | |
| pater dederat, indicium atque insigne fortunae, hoc ab isto | 10 |
| praedone ereptum esse graviter tum et acerbe homines | |
| ferebant. Neque erant illae lacrimae populares magis quam | 153.1 |
| nostrae, quam tuae, Q. Hortensi, quam horum qui senten- | |
| tiam laturi sunt, ideo quod communis est causa, commune | |
| periculum; communi praesidio talis improbitas tamquam | |
| aliquod incendium restinguendum est. Habemus enim | 5 |
| liberos parvos; incertum est quam longa cuiusque nostrum | |
| vita futura sit; consulere vivi ac prospicere debemus ut | |
| illorum solitudo et pueritia quam firmissimo praesidio | |
| munita sit. Quis est enim qui tueri possit liberum nostro- | |
| rum pueritiam contra improbitatem magistratuum? Mater, | 10 |
| credo. Scilicet magno praesidio fuit Anniae pupillae mater, | |
| femina primaria: minus illa deos hominesque implorante | |
| iste infanti pupillae fortunas patrias ademit. Tutoresne | |
| defendent? Perfacile vero apud istius modi praetorem, | |
| a quo M. Marcelli tutoris in causa pupilli Iuni et oratio et | 15 |
| voluntas et auctoritas repudiata est! |