| Quaerimus etiam quid iste in ultima Phrygia, quid in | 2.1.154.1 |
| extremis Pamphyliae partibus fecerit, qualis in bello prae- | |
| donum praedo ipse fuerit qui in foro populi Romani pirata | |
| nefarius reperiatur? Dubitamus quid iste in hostium praeda | |
| molitus sit, qui manubias sibi tantas ex L. Metelli manubiis | 5 |
| fecerit, qui maiore pecunia quattuor columnas dealbandas | |
| quam ille omnis aedificandas locaverit? Exspectemus quid | |
| dicant ex Sicilia testes? Quis umquam templum illud | |
| aspexit quin avaritiae tuae, quin iniuriae, quin audaciae | |
| testis esset? quis a signo Vortumni in circum maximum | 10 |
| venit quin is uno quoque gradu de avaritia tua commonere- | |
| tur? quam tu viam tensarum atque pompae eius modi | |
| exegisti ut tu ipse illa ire non audeas. Te putet quisquam, | |
| cum ab Italia freto diiunctus esses, sociis temperasse, qui | |
| aedem Castoris testem tuorum furtorum esse volueris? | 15 |
| quam populus Romanus cotidie, iudices etiam tum cum de | |
| te sententiam ferent, videbunt. | |
| Atque etiam iudicium in praetura publicum exercuit; non | 155.1 |
| enim praetereundum est ne id quidem. Petita multa est | |
| apud istum praetorem a Q. Opimio; qui adductus est in | |
| iudicium, verbo quod, cum esset tribunus plebis, interces- | |
| sisset contra legem Corneliam, <re vera> quod in tribunatu | 5 |
| dixisset contra alicuius hominis nobilis voluntatem. De | |
| quo iudicio si velim dicere omnia, multi appellandi laeden- | |
| dique sint, id quod mihi non est necesse; tantum dicam, | |
| paucos homines, ut levissime appellem, adrogantes hoc | |
| adiutore Q. Opimium per ludum et iocum fortunis omnibus | 10 |
| evertisse. | |
| Is mihi etiam queritur quod a nobis ix solis diebus prima | 156.1 |
| actio sui iudici transacta sit, cum apud ipsum tribus horis | |
| Q. Opimius, senator populi Romani, bona, fortunas, orna- | |
| menta omnia amiserit? cuius propter indignitatem iudici | |
| saepissime est actum in senatu ut genus hoc totum multarum | 5 |
| atque eius modi iudiciorum tolleretur. Iam vero in bonis | |
| Q. Opimi vendendis quas iste praedas, quam aperte, quam | |
| improbe fecerit, longum est dicere: hoc dico, nisi vobis id | |
| hominum honestissimorum tabulis planum fecero, fingi | |
| a me hoc totum temporis causa putatote. Iam qui ex | 157.1 |
| calamitate senatoris populi Romani, cum praetor iudicio | |
| eius praefuisset, spolia domum suam referre et manubias | |
| detrahere conatus sit, is ullam ab sese calamitatem poterit | |
| deprecari? | 5 |