| Nam de subsortitione illa Iuniana iudicum nihil dico. Quid | 2.1.157.6 |
| enim? contra tabulas quas tu protulisti audeam dicere? | |
| Difficile est; non enim me tua solum et iudicum auctoritas, | |
| sed etiam anulus aureus scribae tui deterret. Non dicam | |
| id quod probare difficile est; hoc dicam quod ostendam | 10 |
| multos ex te viros primarios audisse, cum diceres ignosci | |
| tibi oportere quod falsum codicem protuleris; nam qua | |
| invidia C. Iunius conflagravit, ea, nisi providisses, tibi ipsi | |
| tum pereundum fuisset. Hoc modo iste sibi et saluti suae | 158.1 |
| prospicere didicit referendo in tabulas et privatas et publicas | |
| quod gestum non esset, tollendo quod esset, et semper | |
| aliquid demendo, mutando, interpolando; eo enim usque | |
| progreditur ut ne defensionem quidem maleficiorum suorum | 5 |
| sine aliis maleficiis reperire possit. Eius modi subsorti- | |
| tionem homo amentissimus suorum quoque iudicum fore | |
| putavit per sodalem suum Q. Curtium, iudicem quaestionis | |
| suae; cui ego nisi vi populi atque hominum clamore atque | |
| convicio restitissem, ex hac decuria vestra, cuius mihi copiam | 10 |
| quam largissime factam oportebat, quos iste adnuerat in | |
| suum consilium sine causa subsortiebatur. |