| LIBER SECVNDVS | |
| DE PRAETVRA SICILIENSI | |
| Multa mihi necessario, iudices, praetermittenda sunt, | 2.2.1.1 |
| ut possim aliquo modo aliquando de his rebus quae meae | |
| fidei commissae sunt dicere. Recepi enim causam Siciliae: | |
| ea me ad hoc negotium provincia attraxit. Ego tamen hoc | |
| onere suscepto et recepta causa Siciliensi amplexus animo | 5 |
| sum aliquanto amplius. Suscepi enim causam totius | |
| ordinis, suscepi causam rei publicae, quod putabam tum | |
| denique recte iudicari posse si non modo reus improbus | |
| adduceretur, sed etiam diligens ac firmus accusator ad | |
| iudicium veniret. Quo mihi maturius ad Siciliae causam | 2.1 |
| veniendum est relictis ceteris eius furtis atque flagitiis, ut | |
| et viribus quam integerrimis agere et ad dicendum temporis | |
| satis habere possim. | |
| Atque antequam de incommodis Siciliae dico, pauca mihi | 5 |
| videntur esse de provinciae dignitate, vetustate, utilitate | |
| dicenda. Nam cum omnium sociorum provinciarumque | |
| rationem diligenter habere debetis, tum praecipue Siciliae, | |
| iudices, plurimis iustissimisque de causis, primum quod | |
| omnium nationum exterarum princeps Sicilia se ad amici- | 10 |
| tiam fidemque populi Romani adplicavit. Prima omnium, | |
| id quod ornamentum imperi est, provincia est appellata; | |
| prima docuit maiores nostros quam praeclarum esset exteris | |
| gentibus imperare; sola fuit ea fide benivolentiaque erga | |
| populum Romanum ut civitates eius insulae, quae semel in | 15 |
| amicitiam nostram venissent, numquam postea deficerent, | |
| pleraeque autem et maxime inlustres in amicitia perpetuo | |
| manerent. Itaque maioribus nostris in Africam ex hac | 3.1 |
| provincia gradus imperi factus est; neque enim tam facile | |
| opes Carthaginis tantae concidissent nisi illud et rei fru- | |
| mentariae subsidium et receptaculum classibus nostris | |
| pateret. Quare P. Africanus Carthagine deleta Siculorum | 5 |
| urbis signis monumentisque pulcherrimis exornavit, ut, | |
| quos victoria populi Romani maxime laetari arbitrabatur, | |
| apud eos monumenta victoriae plurima conlocaret. Denique | 4.1 |
| ille ipse M. Marcellus, cuius in Sicilia virtutem hostes, | |
| misericordiam victi, fidem ceteri Siculi perspexerunt, non | |
| solum sociis in eo bello consuluit, verum etiam superatis | |
| hostibus temperavit. Vrbem pulcherrimam Syracusas, | 5 |
| —quae cum manu munitissima esset, tum loci natura terra | |
| ac mari clauderetur,—cum vi consilioque cepisset, non solum | |
| incolumem passus est esse, sed ita reliquit ornatam ut esset | |
| idem monumentum victoriae, mansuetudinis, continentiae, | |
| cum homines viderent et quid expugnasset et quibus | 10 |
| pepercisset et quae reliquisset: tantum ille honorem | |
| habendum Siciliae putavit ut ne hostium quidem urbem ex | |
| sociorum insula tollendam arbitraretur. Itaque ad omnis | 5.1 |
| res sic illa provincia semper usi sumus ut, quicquid ex sese | |
| posset efferre, id non apud nos nasci, sed domi nostrae | |
| conditum iam putaremus. Quando illa frumentum quod | |
| deberet non ad diem dedit? quando id quod opus esse | 5 |
| putaret non ultro pollicita est? quando id quod imperaretur | |
| recusavit? Itaque ille M. Cato Sapiens cellam penariam | |
| rei publicae nostrae, nutricem plebis Romanae Siciliam | |
| nominabat. Nos vero experti sumus Italico maximo | |
| difficillimoque bello Siciliam nobis non pro penaria cella, | 10 |
| sed pro aerario illo maiorum vetere ac referto fuisse; nam | |
| sine ullo sumptu nostro, coriis, tunicis, frumentoque suppedi- | |
| tando, maximos exercitus nostros vestivit, aluit, armavit. | |
| Quid? illa quae forsitan ne sentiamus quidem, iudices, | 6.1 |
| quanta sunt! quod multis locupletioribus civibus utimur, | |
| quod habent propinquam fidelem fructuosamque pro- | |
| vinciam, quo facile excurrant, ubi libenter negotium gerant; | |
| quos illa partim mercibus suppeditandis cum quaestu | 5 |
| compendioque dimittit, partim retinet, ut arare, ut pascere, | |
| ut negotiari libeat, ut denique sedes ac domicilium conlo- | |
| care; quod commodum non mediocre rei publicae est, | |
| tantum civium numerum tam prope a domo tam bonis | |
| fructuosisque rebus detineri. Et quoniam quasi quaedam | 7.1 |
| praedia populi Romani sunt vectigalia nostra atque pro- | |
| vinciae, quem ad modum vos propinquis vestris praediis | |
| maxime delectamini, sic populo Romano iucunda suburba- | |
| nitas est huiusce provinciae. Iam vero hominum ipsorum, | 5 |
| iudices, ea patientia virtus frugalitasque est ut proxime ad | |
| nostram disciplinam illam veterem, non ad hanc quae | |
| nunc increbruit videantur accedere: nihil ceterorum simile | |
| Graecorum, nulla desidia, nulla luxuries, contra summus | |
| labor in publicis privatisque rebus, summa parsimonia, | 10 |
| summa diligentia. Sic porro nostros homines diligunt | |
| ut iis solis neque publicanus neque negotiator odio sit. | |
| Magistratuum autem nostrorum iniurias ita multorum | 8.1 |
| tulerunt ut numquam ante hoc tempus ad aram legum | |
| praesidiumque vestrum publico consilio confugerint, tametsi | |
| et illum annum pertulerant qui sic eos adflixerat ut | |
| salvi esse non possent, nisi C. Marcellus quasi aliquo fato | 5 |
| venisset, ut bis ex eadem familia salus Siciliae constitueretur, | |
| et post M. Antoni infinitum illud imperium senserant. Sic | |
| a maioribus suis acceperant, tanta populi Romani in Siculos | |
| esse beneficia ut etiam iniurias nostrorum hominum per- | |
| ferendas putarent. In neminem civitates ante hunc testi- | 9.1 |
| monium publice dixerunt; hunc denique ipsum pertulissent, | |
| si humano modo, si usitato more, si denique uno aliquo in | |
| genere peccasset. Sed cum perferre non possent luxu- | |
| riem, crudelitatem, avaritiam, superbiam, cum omnia sua | 5 |
| commoda, iura, beneficia senatus populique Romani unius | |
| scelere ac libidine perdidissent, hoc statuerunt, aut illius | |
| iniurias per vos ulcisci ac persequi, aut, si vobis indigni | |
| essent visi quibus opem auxiliumque ferretis, urbis ac | |
| sedes suas relinquere, quandoquidem agros iam ante istius | 10 |
| iniuriis exagitati reliquissent. Hoc consilio ab L. Metello | 10.1 |
| legationes universae petiverunt ut quam primum isti succe- | |
| deret, hoc animo totiens apud patronos de suis miseriis | |
| deplorarunt, hoc commoti dolore postulata consulibus, quae | |
| non postulata sed in istum crimina viderentur esse, edide- | 5 |
| runt. Fecerunt etiam ut me, cuius fidem continentiamque | |
| cognorant, prope de vitae meae statu dolore ac lacrimis | |
| suis deducerent ut ego istum accusarem, a quo mea | |
| longissime ratio voluntasque abhorrebat; quamquam in | |
| hac causa multo pluris partis mihi defensionis quam accusa- | 10 |
| tionis suscepisse videor. Postremo ex tota provincia | 11.1 |
| homines nobilissimi primique publice privatimque vene- | |
| runt, gravissima atque amplissima quaeque civitas vehemen- | |
| tissime suas iniurias persecuta est. |