| At quem ad modum, iudices, venerunt? Videor enim | 2.2.11.5 |
| mihi iam liberius apud vos pro Siculis loqui debere quam | |
| forsitan ipsi velint: saluti potius eorum consulam quam | |
| voluntati. Ecquem existimatis umquam ulla in provincia | |
| reum absentem contra inquisitionem accusatoris tantis | |
| opibus, tanta cupiditate esse defensum? Quaestores utri- | 10 |
| usque provinciae qui isto praetore fuerant cum fascibus mihi | |
| praesto fuerunt: his porro qui successerunt, vehementer | 12.1 |
| istius cupidi, liberaliter ex istius cibariis tractati, non minus | |
| acres contra me fuerunt. Videte quid potuerit qui quattuor | |
| in una provincia quaestores studiosissimos defensores | |
| propugnatoresque habuerit, praetorem vero cohortemque | 5 |
| totam sic studiosam ut facile appareret non tam illis | |
| Siciliam, quam inanem offenderant, quam Verrem ipsum, | |
| qui plenus decesserat, provinciam fuisse. Minari Siculis | |
| si decrevissent legationes quae contra istum dicerent, | |
| minari si qui essent profecti, aliis si laudarent benignissime | 10 |
| promittere, gravissimos privatarum rerum testis, quibus nos | |
| praesentibus denuntiavimus, eos vi custodiisque retinere. | |
| Quae cum omnia facta sint, tamen unam solam scitote | 13.1 |
| esse civitatem Mamertinam quae publice legatos, qui | |
| istum laudarent, miserit. Eius autem legationis principem, | |
| civitatis nobilissimum civem, C. Heium, iuratum dicere | |
| audistis isti navem onerariam maximam Messanae esse | 5 |
| publice coactis operis aedificatam; idemque Mamertino- | |
| rum legatus, istius laudator, non solum istum bona sua, | |
| verum etiam sacra deosque penatis a maioribus traditos | |
| ex aedibus suis eripuisse dixit. Praeclara laudatio, cum | |
| duabus in rebus legatorum una opera consumitur, in | 10 |
| laudando atque repetendo! Atque ea ipsa civitas qua | |
| ratione isti amica sit, dicetur certo loco; reperietis enim, | |
| quae causae benivolentiae Mamertinis erga istum sint, eas | |
| ipsas causas satis iustas esse damnationis. Alia civitas | |
| nulla, iudices, publico consilio laudat. Vis illa summi | 14.1 |
| imperi tantum potuit apud perpaucos homines, non civi- | |
| tates, ut aut levissimi quidam ex miserrimis desertissimis- | |
| que oppidis invenirentur qui iniussu populi ac senatus | |
| proficiscerentur, aut ii qui contra istum legati decreti | 5 |
| erant, et testimonium publicum mandataque acceperant, | |
| vi ac metu retinerentur. Quod ego in paucis tamen usu | |
| venisse non moleste tuli, quo reliquae tot et tantae et tam | |
| graves civitates, tota denique Sicilia plus auctoritatis apud | |
| vos haberet, cum videretis nulla vi retineri, nullo periculo | 10 |
| prohiberi potuisse quo minus experirentur ecquid apud vos | |
| querimoniae valerent antiquissimorum fidelissimorumque | |
| sociorum. Nam quod fortasse non nemo vestrum audierit, | 15.1 |
| istum a Syracusanis publice laudari, id tametsi priore | |
| actione ex Heraclii Syracusani testimonio cuius modi esset | |
| cognovistis, tamen vobis alio loco ut se tota res habeat, | |
| quod ad eam civitatem attineat, demonstrabitur. Intelle- | 5 |
| getis enim nullis hominibus quemquam tanto odio quanto | |
| istum Syracusanis et esse et fuisse. |