| At enim istum Siculi soli persequuntur: cives Romani | 2.2.15.8 |
| qui negotiantur in Sicilia defendunt, diligunt, salvum esse | |
| cupiunt. Primum, si ita esset, tamen vos in hac quaestione | 10 |
| de pecuniis repetundis, quae sociorum causa constituta | |
| est lege iudicioque sociali, sociorum querimonias audire | |
| oporteret. Sed intellegere potuistis priore actione civis | 16.1 |
| Romanos honestissimos ex Sicilia plurimis maximisque de | |
| rebus, et quas ipsi accepissent iniurias et quas scirent | |
| esse aliis factas, pro testimonio dicere. Ego hoc quod | |
| intellego, iudices, sic confirmo. Videor mihi gratum fecisse | 5 |
| Siculis quod eorum iniurias meo labore, inimicitiis, periculo | |
| sim persecutus: non minus hoc gratum me nostris civibus | |
| intellego fecisse, qui hoc existimant, iuris libertatis rerum | |
| fortunarumque suarum salutem in istius damnatione con- | |
| sistere. Quapropter de istius praetura Siciliensi non recuso | 17.1 |
| quin ita me audiatis ut, si cuiquam generi hominum sive | |
| Siculorum sive nostrorum civium, si cuiquam ordini sive | |
| aratorum sive pecuariorum sive mercatorum probatus sit, si | |
| non horum omnium communis hostis praedoque fuerit, | 5 |
| si cuiquam denique in re umquam ulla temperarit, ut vos | |
| quoque ei temperetis. | |
| Qui simul atque ei sorte provincia Sicilia obvenit, statim | |
| Romae, ab urbe antequam proficisceretur, quaerere ipse | |
| secum et agitare cum suis coepit quibusnam rebus in ea | 10 |
| provincia maximam uno anno pecuniam facere posset. | |
| Nolebat in agendo discere,—tametsi non provinciae rudis | |
| erat et tiro: [sed Siciliae] paratus ad praedam meditatusque | |
| venire cupiebat. O praeclare coniectum a vulgo in illam | 18.1 |
| provinciam omen communis famae atque sermonis, cum | |
| ex nomine istius quid iste in provincia facturus esset | |
| perridicule homines augurabantur! Etenim quis dubitare | |
| posset, cum istius in quaestura fugam et furtum recogno- | 5 |
| sceret, cum in legatione oppidorum fanorumque spoliationes | |
| cogitaret, cum videret in foro latrocinia praeturae, qualis | |
| iste in quarto actu improbitatis futurus esset? Atque ut | |
| intellegatis eum Romae quaesisse non modo genera furandi, | |
| sed etiam nomina certissima, accipite argumentum quo | 10 |
| facilius de singulari eius impudentia existimare possitis. |