| Quo die Siciliam attigit—videte satisne paratus ex illo | 2.2.19.1 |
| omine urbano ad everrendam provinciam venerit,—statim | |
| Messana litteras Halaesam mittit (quas ego istum in Italia | |
| conscripsisse arbitror; nam simul atque e navi egressus est | |
| dedit), Halaesinus ad se Dio continuo veniret; se de | 5 |
| hereditate velle cognoscere quae eius filio a propinquo | |
| homine, Apollodoro Laphirone, venisset. Ea erat, iudices, | 20.1 |
| pergrandis pecunia. Hic est Dio, iudices, nunc beneficio | |
| Q. Metelli civis Romanus factus; de quo multis viris pri- | |
| mariis testibus multorumque tabulis vobis priore actione | |
| satis factum est, HS deciens numerata esse ut eam causam, | 5 |
| in qua ne tenuissima quidem dubitatio posset esse, isto | |
| cognoscente obtineret; praeterea greges nobilissimarum | |
| equarum abactos, argenti vestisque stragulae domi quod | |
| fuerit esse direptum; ita HS deciens Q. Dionem, quod | |
| hereditas ei venisset, nullam aliam ob causam perdidisse. | 10 |
| Quid? haec hereditas quo praetore Dionis filio venerat? | 21.1 |
| Eodem quo Anniae, P. Anni senatoris filiae, eodem quo | |
| M. Liguri senatori, C. Sacerdote praetore. Quid? tum | |
| nemo molestus Dioni fuerat? Non plus quam Liguri | |
| Sacerdote praetore. Quid? tum ad Verrem quis detulit? | 5 |
| Nemo; nisi forte existimatis ei quadruplatores ad fretum | |
| praesto fuisse. Ad urbem cum esset, audivit Dioni cuidam | |
| Siculo permagnam venisse hereditatem; heredem statuas | |
| iussum esse in foro ponere; nisi posuisset, Veneri Erycinae | |
| esse multatum. Tametsi positae essent ex testamento, | 10 |
| tamen putabat, quoniam Veneris nomen esset, causam | |
| calumniae se reperturum. Itaque adponit qui petat Veneri | 22.1 |
| Erycinae illam hereditatem. Non enim quaestor petit, ut | |
| est consuetudo, is qui Erycum montem obtinebat: petit | |
| Naevius Turpio quidam, istius excursor et emissarius, | |
| homo omnium ex illo conventu quadruplatorum deterrimus, | 5 |
| C. Sacerdote praetore condemnatus iniuriarum; etenim | |
| erat eius modi causa ut ipse praetor, cum quaereret | |
| calumniatorem, paulo tamen consideratiorem reperire non | |
| posset. Hunc hominem Veneri absolvit, sibi condemnat. | |
| Maluit videlicet homines peccare quam deos: se potius | 10 |
| a Dione quod non licebat, quam Venerem quod non debe- | |
| batur auferre. |