| Quid ego hic nunc Sex. Pompei Chlori testimonium | 2.2.23.1 |
| recitem, qui causam Dionis egit, qui omnibus rebus inter- | |
| fuit, hominis honestissimi, tametsi civis Romanus virtutis | |
| causa iam diu est, tamen omnium Siculorum primi ac | |
| nobilissimi? quid ipsius Q. Caecili Dionis, hominis proba- | 5 |
| tissimi ac pudentissimi? quid L. Caecili, L. Liguris, | |
| T. Manili, L. Caleni? quorum omnium testimoniis de hac | |
| Dionis pecunia confirmatum est. Dixit hoc idem M. | |
| Lucullus, se de his Dionis incommodis pro hospitio quod | |
| sibi cum eo esset iam ante cognosse. Quid? Lucullus, | 24.1 |
| qui tum in Macedonia fuit, melius haec cognovit quam | |
| tu, Hortensi, qui Romae fuisti, ad quem Dio confugit, qui | |
| de Dionis iniuriis gravissime per litteras cum Verre questus | |
| es? Nova tibi haec sunt? inopinata? nunc primum hoc | 5 |
| aures tuae crimen accipiunt? nihil ex Dione, nihil ex | |
| socru tua, femina primaria, Servilia, vetere Dionis hospita, | |
| audisti? Nonne multa mei testes quae tu scis nesciunt? | |
| nonne te mihi testem in hoc crimine eripuit non istius | |
| innocentia, sed legis exceptio? Recita. Testimonia | 10 |
| Lvcvlli, Chlori, Dionis. Satisne vobis magnam pecu- | |
| niam Venerius homo, qui e Chelidonis sinu in provinciam | |
| profectus esset, Veneris nomine quaesisse videtur? | |
| Accipite aliam in minore pecunia non minus impu- | 25.1 |
| dentem calumniam. Sosippus et Philocrates fratres sunt | |
| Agyrinenses. Horum pater abhinc duo et xx annos est | |
| mortuus; in cuius testamento, quodam loco si commissum | |
| quid esset, multa erat Veneri. Ipso vicensimo anno, cum | 5 |
| tot interea praetores, tot quaestores, tot calumniatores in | |
| provincia fuissent, hereditas ab his Veneris nomine petita | |
| est. Causam Verres cognoscit, pecuniam per Volcatium | |
| accipit, fere ad HS cccc milia, a duobus fratribus. | |
| Multorum testimonia audistis antea. Vicerunt Agyrinenses | 10 |
| fratres ita ut egentes inanesque discederent. |