| At enim ad Verrem pecunia ista non pervenit. Quae ista | 2.2.26.1 |
| defensio est? utrum adseveratur in hoc an temptatur? mihi | |
| enim res nova est. Verres calumniatorem adponebat, Verres | |
| adesse iubebat, Verres cognoscebat, Verres iudicabat; pecu- | |
| niae maximae dabantur; qui dabant causas obtinebant. | 5 |
| Tu mihi ita defendas, 'Non est ista Verri numerata | |
| pecunia?' Adiuvo te; mei quoque testes idem dicunt; | |
| Volcatio dicunt sese dedisse. Quae vis erat in Volcatio | |
| tanta ut HS cccc milia duobus hominibus auferret? | |
| Ecquis Volcatio, si sua sponte venisset, unam libellam | 10 |
| dedisset? Veniat nunc, experiatur: tecto recipiet nemo. | |
| At ego amplius dico: HS quadringentiens cepisse te arguo | |
| contra leges; nego tibi ipsi ullum nummum esse numera- | |
| tum; sed cum ob tua decreta, ob edicta, ob imperia, ob | |
| iudicia pecuniae dabantur, non erat quaerendum cuius | 15 |
| manu numerarentur, sed cuius iniuria cogerentur. Comites | 27.1 |
| illi tui delecti manus erant tuae; praefecti, scribae, accensi, | |
| medici, haruspices, praecones manus erant tuae; ut quisque | |
| te maxime cognatione adfinitate necessitudine aliqua attinge- | |
| bat, ita maxime manus tua putabatur; cohors tota illa, | 5 |
| quae plus mali Siciliae dedit quam si centum cohortes | |
| fugitivorum fuissent, tua manus sine controversia fuit. | |
| Quicquid ab horum quopiam captum est, id non modo | |
| tibi datum, sed tua manu numeratum iudicari necesse est. | |
| Nam si hanc defensionem probabitis, 'Non accepit ipse,' | 10 |
| licet omnia de pecuniis repetundis iudicia tollatis. Nemo | |
| umquam reus tam nocens adducetur qui ista defensione | |
| non possit uti; etenim cum Verres utatur, quis erit umquam | |
| posthac reus tam perditus qui non ad Q. Muci innocentiam | |
| referatur, si cum isto conferatur? Neque nunc tam isti | 15 |
| mihi Verrem defendere videntur quam in Verre defensionis | |
| temptare rationem. |