| Qua de re, iudices, magnopere vobis providendum est: | 2.2.28.1 |
| pertinet hoc ad summam rem publicam et ad existimationem | |
| ordinis nostri salutemque sociorum. Si enim innocentes | |
| existimari volumus, non solum nos, sed etiam nostros | |
| comites praestare debemus. Primum omnium opera danda | 5 |
| est ut eos nobiscum educamus qui nostrae famae capitique | |
| consulant; deinde, si in hominibus eligendis nos spes | |
| amicitiae fefellerit, ut vindicemus, missos faciamus, semper | |
| ita vivamus ut rationem reddendam nobis arbitremur. | |
| Africani est hoc, hominis liberalissimi—verum tamen ea | 10 |
| liberalitas est probanda quae sine periculo existimationis | |
| est, ut in illo fuit: cum ab eo quidam vetus adsectator | 29.1 |
| et ex numero amicorum non impetraret uti se praefectum | |
| in Africam duceret, et id ferret moleste, 'Noli,' inquit, | |
| 'mirari si tu hoc a me non impetras. Ego iam pridem | |
| ab eo cui meam existimationem caram fore arbitror peto | 5 |
| ut mecum praefectus proficiscatur, et adhuc impetrare non | |
| possum.' Etenim re vera multo magis est petendum ab | |
| hominibus, si salvi et honesti esse volumus, ut eant nobiscum | |
| in provinciam, quam in benefici loco deferendum. Sed tu | |
| cum et tuos amicos in provinciam quasi in praedam invita- | 10 |
| bas et cum iis ac per eos praedabare et eos in contione | |
| anulis aureis donabas, non statuebas tibi non solum de tuis, | |
| sed etiam de illorum factis rationem esse reddendam? | |
| Cum hos sibi quaestus constituisset magnos atque uberes | 30.1 |
| ex his causis quas ipse instituerat cum consilio, hoc est cum | |
| sua cohorte, cognoscere, tum illud infinitum genus invenerat | |
| ad innumerabilem pecuniam corripiendam. Dubium nemini | |
| est quin omnes omnium pecuniae positae sint in eorum | 5 |
| potestate qui iudicia dant, et eorum qui iudicant, quin | |
| nemo vestrum possit aedis suas, nemo fundum, nemo bona | |
| patria obtinere, si, cum haec a quopiam vestrum petita | |
| sint, praetor improbus, cui nemo intercedere possit, det | |
| quem velit iudicem, iudex nequam et levis quod praetor | 10 |
| iusserit iudicet. Si vero illud quoque accedit, ut praetor | 31.1 |
| in ea verba iudicium det ut vel L. Octavius Balbus iudex, | |
| homo et iuris et offici peritissimus, non possit aliter iudi- | |
| care,—si iudicium sit eius modi | |
| L. Octavivs ivdex esto. Si paret fvndvm Capena- | 5 |
| tem, qvo de agitvr, ex ivre Qviritivm P. Servili | |
| esse, neqve is fvndvs Q. Catvlo restitvetvr, | |
| non necesse erit L. Octavio iudici cogere P. Servilium | |
| Q. Catulo fundum restituere, aut condemnare eum quem | |
| non oporteat? Eius modi totum ius praetorium, omnis res | 10 |
| iudiciaria fuit in Sicilia per triennium Verre praetore. | |
| Decreta eius modi, Si non accipit qvod te debere | |
| dicis, accvses; si petit, dvcas: C. Fuficium duci iussit | |
| petitorem, L. Suettium, L. Racilium. Iudicia eius modi: | |
| qui cives Romani erant <iudicabant> si Siculi essent, cum | 15 |
| Siculos eorum legibus dari oporteret, qui Siculi, si cives | |
| Romani essent. Verum ut totum genus amplectamini | 32.1 |
| iudiciorum, prius iura Siculorum, deinde istius instituta | |
| cognoscite. |