| Siculi hoc iure sunt ut, quod civis cum cive agat, domi | 2.2.32.4 |
| certet suis legibus, quod Siculus cum Siculo non eiusdem | 5 |
| civitatis, ut de eo praetor iudices ex P. Rupili decreto, quod | |
| is de decem legatorum sententia statuit, quam illi legem | |
| Rupiliam vocant, sortiatur. Quod privatus a populo petit | |
| aut populus a privato, senatus ex aliqua civitate qui | |
| iudicet datur, cum alternae civitates reiectae sunt; quod | 10 |
| civis Romanus a Siculo petit, Siculus iudex, quod Siculus | |
| a civi Romano, civis Romanus datur; ceterarum rerum | |
| selecti iudices ex conventu civium Romanorum proponi | |
| solent. Inter aratores et decumanos lege frumentaria, | |
| quam Hieronicam appellant, iudicia fiunt. Haec omnia | 33.1 |
| isto praetore non modo perturbata, sed plane et Siculis et | |
| civibus Romanis erepta sunt. Primum suae leges: quod | |
| civis cum civi ageret, aut eum iudicem quem commodum | |
| erat,—praeconem, haruspicem, medicum suum,—dabat, aut | 5 |
| si legibus erat iudicium constitutum et ad civem suum | |
| iudicem venerant, libere civi iudicare non licebat. Edictum | |
| enim hominis cognoscite, quo edicto omnia iudicia rede- | |
| gerat in suam potestatem, Si qvi perperam ivdicasset, se | |
| cognitvrvm; cvm cognosset, animadversvrvm. Idque | 10 |
| cum faciebat, nemo dubitabat quin, cum iudex alium de | |
| suo iudicio putaret iudicaturum seque in eo capitis peri- | |
| culum aditurum, voluntatem spectaret eius quem statim de | |
| capite suo putaret iudicaturum. Selecti ex conventu aut | 34.1 |
| propositi ex negotiatoribus iudices nulli: haec copia, quam | |
| dico, iudicum cohors non Q. Scaevolae, qui tamen de | |
| cohorte sua dare non solebat, sed C. Verris. Cuius modi | |
| cohortem putatis hoc principe fuisse? Sicubi videtis edi- | 5 |
| ctum, Si qvi perperam ivdicarit senatvs, eum quoque | |
| ostendam, si quando sit datus, coactu istius quod non | |
| senserit iudicasse. Ex lege Rupilia sortitio nulla, nisi cum | |
| nihil intererat istius; lege Hieronica iudicia plurimarum | |
| controversiarum sublata uno nomine omnia; de conventu | 10 |
| ac negotiatoribus nulli iudices. Quantam potestatem habue- | |
| rit videtis, quas res gesserit cognoscite. |