| Heraclius est Hieronis filius Syracusanus, homo in | 2.2.35.1 |
| primis domi suae nobilis et ante hunc praetorem vel | |
| pecuniosissimus Syracusanorum, nunc nulla alia calamitate | |
| nisi istius avaritia atque iniuria pauperrimus. Huic here- | |
| ditas ad HS facile triciens venit testamento propinqui sui | 5 |
| Heraclii, plena domus caelati argenti optimi multaeque | |
| stragulae vestis pretiosorumque mancipiorum; quibus in | |
| rebus istius cupiditates et insanias quis ignorat? Erat | |
| in sermone res, magnam Heraclio pecuniam relictam; non | |
| solum Heraclium divitem, sed etiam ornatum supellectile, | 10 |
| argento, veste, mancipiis futurum. Audit haec etiam | 36.1 |
| Verres, et primo illo suo leniore artificio Heraclium adgredi | |
| conatur, ut eum roget inspicienda, quae non reddat. Deinde | |
| a quibusdam Syracusanis admonetur,—hi autem quidam | |
| erant adfines istius, quorum iste uxores numquam alienas | 5 |
| existimavit, Cleomenes et Aeschrio, qui quantum apud | |
| istum et quam turpi de causa potuerint ex reliquis crimini- | |
| bus intellegetis: hi, ut dico, hominem admonent rem esse | |
| praeclaram, refertam omnibus rebus, ipsum autem Heraclium | |
| hominem esse maiorem natu, non promptissimum; eum | 10 |
| praeter Marcellos patronum, quem suo iure adire aut | |
| appellare posset, habere neminem; esse in eo testamento | |
| quo ille heres esset scriptus, ut statuas in palaestra deberet | |
| ponere. 'Faciemus ut palaestritae negent ex testamento | |
| esse positas, petant hereditatem, quod eam palaestrae | 15 |
| commissam esse dicant.' Placuit ratio Verri; nam hoc | 37.1 |
| animo providebat, cum tanta hereditas in controversiam | |
| venisset iudicioque peteretur, fieri non posse ut sine praeda | |
| ipse discederet. Adprobat consilium; auctor est ut quam | |
| primum agere incipiant, hominemque id aetatis minime | 5 |
| litigiosum quam tumultuosissime adoriantur. Scribitur | |
| Heraclio dica. Primo mirantur omnes improbitatem | |
| calumniae; deinde qui istum nossent partim suspicabantur, | |
| partim plane videbant adiectum esse oculum hereditati. | |
| Interea dies advenit quo die sese ex instituto ac lege | 10 |
| Rupilia dicas sortiturum Syracusis iste edixerat. Paratus | |
| ad hanc dicam sortiendam venerat. Tum eum docet | |
| Heraclius non posse eo die sortiri, quod lex Rupilia vetaret | |
| diebus xxx sortiri dicam quibus scripta esset. Dies xxx | |
| nondum fuerant. Sperabat Heraclius, si illum diem effu- | 15 |
| gisset, ante alteram sortitionem Q. Arrium, quem provincia | |
| tum maxime exspectabat, successurum. Iste omnibus dicis | 38.1 |
| diem distulit, et eam diem constituit ut hanc Heraclii dicam | |
| sortiri post dies triginta ex lege posset. Posteaquam ea dies | |
| venit, iste incipit simulare se velle sortiri. Heraclius cum | |
| advocatis adit et postulat ut sibi cum palaestritis, hoc est | 5 |
| cum populo Syracusano, aequo iure disceptare liceat. | |
| Adversarii postulant ut in eam rem iudices dentur, ex iis | |
| civitatibus quae in id forum convenirent electi, qui Verri | |
| viderentur: Heraclius contra, ut iudices ex lege Rupilia | |
| dentur, ut ab institutis superiorum, ab auctoritate senatus, | 10 |
| ab iure omnium Siculorum ne recedatur. Quid ego istius | 39.1 |
| in iure dicundo libidinem et scelera demonstrem? quis | |
| vestrum non in urbana iuris dictione cognovit? quis | |
| umquam isto praetore Chelidone invita lege agere potuit? | |
| Non istum, ut non neminem, provincia corrupit; idem fuit | 5 |
| qui Romae. Cum id quod omnes intellegebant diceret | |
| Heraclius, ius esse certum Siculis inter se quo iure | |
| certarent, legem esse Rupiliam quam P. Rupilius consul de | |
| decem legatorum sententia dedisset, hanc omnis semper in | |
| Sicilia consules praetoresque servasse, negavit se e lege | 10 |
| Rupilia sortiturum: quinque iudices, quos commodum ipsi | |
| fuit, dedit. Quid hoc homine facias? quod supplicium | 40.1 |
| dignum libidine eius invenias? Praescriptum tibi cum | |
| esset, homo deterrime et impudentissime, quem ad modum | |
| iudices inter Siculos dares, cum imperatoris populi | |
| Romani auctoritas, legatorum decem, summorum hominum, | 5 |
| dignitas, senatus consultum intercederet, <quo senatus> con- | |
| sulto P. Rupilius de decem legatorum sententia leges in | |
| Sicilia constituerat, cum omnes ante te praetorem Rupilias | |
| leges et in ceteris rebus et in iudiciis maxime servassent, tu | |
| ausus es pro nihilo prae tua praeda tot res sanctissimas | 10 |
| ducere? tibi nulla lex fuit, nulla religio, nullus existimationis | |
| pudor, nullus iudici metus? nullius apud te gravis auctori- | |
| tas, nullum exemplum quod sequi velles? Verum, ut | 41.1 |
| institui dicere, quinque iudicibus nulla lege, nullo insti- | |
| tuto, nulla reiectione, nulla sorte ex libidine istius datis, | |
| non qui causam cognoscerent, sed qui quod imperatum | |
| esset iudicarent, eo die nihil actum est; adesse iubentur | 5 |
| postridie. Heraclius interea, cum omnis insidias fortunis | |
| suis a praetore fieri videret, capit consilium de amicorum et | |
| propinquorum sententia non adesse ad iudicium; itaque | |
| illa nocte Syracusis profugit. Iste postridie mane, cum | |
| multo maturius quam umquam antea surrexisset, iudices | 10 |
| citari iubet. Vbi comperit Heraclium non adesse, cogere | |
| incipit eos ut absentem Heraclium condemnent. Illi eum | |
| commonefaciunt ut, si sibi videatur, utatur instituto suo | |
| nec cogat ante horam decimam de absente secundum | |
| praesentem iudicare: impetrant. Interea sane perturbatus | 42.1 |
| et ipse et eius amici et consiliarii moleste ferre coeperunt | |
| Heraclium profugisse; putabant absentis damnationem, | |
| praesertim tantae pecuniae, multo invidiosiorem fore quam | |
| si praesens damnatus esset. Eo accedebat quod iudices | 5 |
| e lege Rupilia dati non erant; multo etiam rem turpiorem | |
| fore et iniquiorem visum iri intellegebant. Itaque hoc | |
| dum corrigere vult, apertior eius cupiditas improbitasque | |
| facta est. Nam illis quinque iudicibus uti se negat; iubet, | |
| id quod initio lege Rupilia fieri oportuerat, citari Heraclium | 10 |
| et eos qui dicam scripserant; ait se iudices ex lege velle | |
| sortiri. Quod ab eo pridie, cum multis lacrimis cum oraret | |
| atque obsecraret, Heraclius impetrare non potuerat, id ei | |
| postridie venit in mentem, ex lege Rupilia sortiri dicas | |
| oportere. Educit ex urna tris; his ut absentem Heraclium | 15 |
| condemnent imperat; itaque condemnant. |