| Quae, malum, ista fuit amentia! Ecquando te rationem | 2.2.43.1 |
| factorum tuorum redditurum putasti? ecquando his de | |
| rebus talis viros audituros existimasti? Petatur hereditas | |
| ea, quae nulla debetur, in praedam praetoris? interponatur | |
| nomen civitatis? imponatur honestae civitati turpissima | 5 |
| persona calumniae? neque hoc solum, sed ita res agatur ut | |
| ne simulatio quidem aequitatis ulla adhibeatur? Nam, per | |
| deos immortalis, quid interest utrum praetor imperet vique | |
| cogat aliquem de suis bonis omnibus decedere, an huiusce | |
| modi iudicium det, quo iudicio indicta causa fortunis omni- | 10 |
| bus everti necesse sit? Profecto enim negare non potes te | 44.1 |
| ex lege Rupilia sortiri iudices debuisse, cum praesertim | |
| Heraclius id postularet. Sin illud dicis, te Heraclii volun- | |
| tate ab lege recessisse, ipse te impedies, ipse tua defensione | |
| implicabere; quare enim primum ille adesse noluit, cum ex | 5 |
| eo numero iudices haberet quos postularat? deinde tu cur | |
| post illius fugam iudices alios sortitus es, si eos qui erant | |
| antea dati utriusque dederas voluntate? Deinde ceteras | |
| dicas omnis illo foro M. Postumius quaestor sortitus est: | |
| hanc solam tu illo conventu reperiere sortitus. | 10 |
| Ergo, inquiet aliquis, donavit populo Syracusano illam | 45.1 |
| hereditatem. Primum, si id confiteri velim, tamen istum | |
| condemnetis necesse est; neque enim permissum est ut | |
| impune nobis liceat, quod alicui eripuerimus, id alteri tra- | |
| dere. Verum ex ista reperietis hereditate ita istum prae- | 5 |
| datum ut perpauca occulte fecerit; populum Syracusanum | |
| in maximam invidiam sua infamia, alieno praemio per- | |
| venisse, paucos Syracusanos,—eos qui nunc se publice | |
| laudationis causa venisse dicunt,—et tunc participes prae- | |
| dae fuisse et nunc non ad istius laudationem, sed ad com- | 10 |
| munem litium aestimationem venisse. Posteaquam dam- | |
| natus est absens, non solum illius hereditatis de qua | |
| ambigebatur, quae erat HS triciens, sed omnium bonorum | |
| paternorum ipsius Heraclii, quae non minor erat pecunia, | |
| palaestrae Syracusanorum, hoc est Syracusanis, possessio | 15 |
| traditur. Quae est ista praetura? Eripis hereditatem | 46.1 |
| quae venerat a propinquo, venerat testamento, venerat | |
| legibus; quae bona is qui testamentum fecerat huic Hera- | |
| clio, aliquanto ante quam est mortuus, omnia utenda ac | |
| possidenda tradiderat, cuius hereditatis, cum ille aliquanto | 5 |
| ante te praetorem esset mortuus, controversia fuerat nulla, | |
| mentionem fecerat nemo. Verum esto. Eripe hereditatem | |
| propinquis, da palaestritis, praedare in bonis alienis nomine | |
| civitatis, everte leges, testamenta, voluntates mortuorum, | |
| iura vivorum: num etiam patriis Heraclium bonis extur- | 10 |
| bare oportuit? Qui simul ac profugit, quam impudenter, | |
| quam palam, quam acerbe, di immortales, illa bona direpta | |
| sunt! quam illa res calamitosa Heraclio, quaestuosa Verri, | |
| turpis Syracusanis, miseranda omnibus videbatur! Nam | |
| illud quidem statim curatur, ut quicquid caelati argenti fuit | 15 |
| in illis bonis ad istum deferatur, quicquid Corinthiorum | |
| vasorum, stragulae vestis: haec nemo dubitabat quin non | |
| modo ex illa domo capta et oppressa, verum ex tota pro- | |
| vincia ad istum comportari necesse esset. Mancipia quae | |
| voluit abduxit, alia divisit; auctio facta est, in qua cohors | 20 |
| istius invicta dominata est. Verum illud est praeclarum. | 47.1 |
| Syracusani qui praefuerant his Heraclii bonis verbo redig- | |
| endis, re dispertiendis, reddebant eorum negotiorum ratio- | |
| nem in senatu; dicebant scyphorum paria complura, hydrias | |
| argenteas pretiosas, vestem stragulam multam, mancipia | 5 |
| pretiosa data esse Verri; dicebant quantum cuique eius | |
| iussu nummorum esset datum. Gemebant Syracusani, sed | |
| tamen patiebantur. Repente recitatur uno nomine HS ccc | |
| iussu praetoris data esse. Fit maximus clamor omnium, | |
| non modo optimi cuiusque neque eorum quibus indignum | 10 |
| semper visum erat bona privati populi nomine per sum- | |
| mam iniuriam erepta, verum etiam ipsi illi auctores iniuriae | |
| et ex aliqua particula socii praedae ac rapinarum clamare | |
| coeperunt sibi ut haberet hereditatem. Tantus in curia | |
| clamor factus est ut populus concurreret. Res ab omni | 48.1 |
| conventu cognita celeriter isti domum nuntiatur. Homo | |
| inimicus iis qui recitassent, hostis omnibus qui acclamas- | |
| sent, exarsit iracundia ac stomacho; verum tamen fuit tum | |
| sui dissimilis. Nostis os hominis, nostis audaciam; tamen | 5 |
| tum rumore populi et clamore et manifesto furto grandis | |
| pecuniae perturbatus est. Vbi se collegit, vocat ad se | |
| Syracusanos; qui non posset negare ab illis pecuniam | |
| datam, non quaesivit procul alicunde, (neque enim pro- | |
| baret), sed proximum, paene alterum filium, quem illam | 10 |
| pecuniam diceret abstulisse; ostendit se reddere coacturum. | |
| Qui posteaquam id audivit, habuit et dignitatis et aetatis et | |
| nobilitatis suae rationem; verba apud senatum fecit, docuit | |
| ad se nihil pertinere; de isto, id quod omnes videbant, ne | |
| ille quidem obscure locutus est. Itaque illi Syracusani | 15 |
| statuam postea statuerunt, et is, ut primum potuit, istum | |
| reliquit de provinciaque decessit. Et tamen aiunt eum | 49.1 |
| queri solere non numquam se miserum quod non suis, sed | |
| suorum peccatis et criminibus prematur. Triennium pro- | |
| vinciam obtinuisti; gener, lectus adulescens, unum annum | |
| tecum fuit; sodales, viri fortes, legati tui primo anno te | 5 |
| reliquerunt; unus legatus P. Tadius qui erat reliquus | |
| non ita tecum multum fuit; qui si semper una fuisset, | |
| tamen summa cura cum tuae, tum multo etiam magis suae | |
| famae pepercisset. Quid est quod tu alios accuses? quid | |
| est quam ob rem putes te tuam culpam non modo derivare | 10 |
| in aliquem, sed communicare cum altero posse? Nume- | 50.1 |
| rantur illa HS ccc Syracusanis. Ea quem ad modum ad | |
| istum postea per pseudothyrum revertantur, tabulis vobis | |
| testibusque, iudices, planum faciam. |