| Ex hac iniquitate istius et improbitate, iudices, quod | 2.2.50.5 |
| praeda ex illis bonis ad multos Syracusanos invito populo | |
| senatuque Syracusano venerat, et illa scelera quae per | |
| Theomnastum et Aeschrionem et Dionysodorum et Cleo- | |
| menem invitissima civitate illa facta sunt: primum ut urbs | |
| tota spoliaretur, qua de re alius mihi locus ad dicendum | 10 |
| est constitutus; ut omnia signa iste per eos homines quos | |
| nominavi, omne ebur ex aedibus sacris, omnis undique | |
| tabulas pictas, deorum denique simulacra quae vellet au- | |
| ferret; deinde ut in curia Syracusis, quem locum illi | |
| βουλευτήριον nomine appellant, honestissimo loco et apud | 15 |
| illos clarissimo, ubi illius ipsius M. Marcelli,—qui eum | |
| Syracusanis locum, quem eripere belli ac victoriae lege | |
| posset, conservavit et reddidit,—statua [ex aere facta] | |
| est, ibi inauratam istius et alteram filio statuam ponerent, | |
| ut dum istius hominis memoria maneret senatus Syracu- | 20 |
| sanus sine lacrimis et gemitu in curia esse non posset. | |
| Per eosdem istius furtorum iniuriarum uxorumque socios | 51.1 |
| istius imperio Syracusis Marcellia tolluntur maximo gemitu | |
| luctuque civitatis, quem illi diem festum cum recentibus | |
| beneficiis C. Marcelli debitum reddebant, tum generi no- | |
| mini familiae Marcellorum maxima voluntate tribuebant. | 5 |
| Mithridates in Asia, cum eam provinciam totam occu- | |
| passet, Mucia non sustulit. Hostis, et hostis in ceteris | |
| rebus nimis ferus et immanis, tamen honorem hominis | |
| deorum religione consecratum violare noluit: tu Syracu- | |
| sanos unum diem festum Marcellis impertire noluisti, per | 10 |
| quos illi adepti sunt ut ceteros dies festos agitare possent? | |
| At vero praeclarum diem illis reposuisti Verria ut agerent, | 52.1 |
| et ut ad eum diem quae sacris epulisque opus essent in | |
| compluris annos locarentur! Iam in tanta istius impud- | |
| entia remittendum aliquid videtur, ne omnia contendamus, | |
| ne omnia cum dolore agere videamur. Nam me dies vox | 5 |
| latera deficiant, si hoc nunc vociferari velim, quam miserum | |
| indignumque sit istius nomine apud eos diem festum esse | |
| qui se istius opera funditus exstinctos esse arbitrentur. O | |
| Verria praeclara! quo accessisti, quaeso, quo non attuleris | |
| tecum istum diem? Etenim quam tu domum, quam | 10 |
| urbem adisti, quod fanum denique, quod non eversum | |
| atque extersum reliqueris? Quare appellentur sane ista | |
| Verria, quae non ex nomine sed ex manibus naturaque tua | |
| constituta esse videantur. |