| Quam facile serpat iniuria et peccandi consuetudo, quam | 2.2.53.1 |
| non facile reprimatur, videte, iudices. Bidis oppidum est | |
| tenue sane, non longe a Syracusis. Hic longe primus civi- | |
| tatis est Epicrates quidam. Huic hereditas HS quingento- | |
| rum milium venerat a muliere quadam propinqua, atque | 5 |
| ita propinqua ut, ea etiamsi intestata esset mortua, Epi- | |
| cratem Bidinorum legibus heredem esse oporteret. Recens | |
| erat illa res quam ante demonstravi, de Heraclio Syracu- | |
| sano, qui bona non perdidisset nisi ei venisset hereditas. | |
| Huic quoque Epicrati venerat, ut dixi, hereditas. Cogitare | 54.1 |
| coeperunt eius inimici nihilo minus eodem praetore hunc | |
| everti bonis posse quo Heraclius esset eversus. Rem oc- | |
| culte instituunt; ad Verrem per eius interpretes deferunt. | |
| Ita causa componitur ut item palaestritae Bidini peterent | 5 |
| ab Epicrate hereditatem, quem ad modum palaestritae | |
| Syracusani ab Heraclio petivissent. Numquam vos praeto- | |
| rem tam palaestricum vidistis; verum ita palaestritas de- | |
| fendebat ut ab illis ipse unctior abiret. Qui statim, <quo> | |
| quid praesens esset, iubet cuidam amicorum suorum nume- | 10 |
| rari HS lxxx. Res occultari satis non potuit; per quen- | 55.1 |
| dam eorum qui interfuerant fit Epicrates certior. Primo | |
| contemnere et neglegere coepit, quod causa prorsus quod | |
| disputari posset nihil habebat. Deinde cum de Heraclio | |
| cogitaret et istius libidinem nosset, commodissimum pu- | 5 |
| tavit esse de provincia clam abire; itaque fecit; profectus | |
| est Regium. Quod ubi auditum est, aestuare illi qui pe- | |
| cuniam dederant, putare nihil agi posse absente Epicrate; | |
| nam Heraclius tamen adfuerat, cum primo sunt dati iudices; | |
| de hoc qui, antequam aditum in ius esset, antequam mentio | 10 |
| denique controversiae facta esset ulla, discessisset, puta- | |
| bant nihil agi posse. Homines Regium proficiscuntur; | |
| Epicratem conveniunt; demonstrant, id quod ille sciebat, | |
| se HS lxxx dedisse; rogant eum ut sibi id quod ab ipsis | |
| abisset pecuniae curet, ab sese caveat quem ad modum | 15 |
| velit, de illa hereditate cum Epicrate neminem esse actu- | |
| rum. Epicrates homines multis verbis ab se male acceptos | 56.1 |
| dimittit; redeunt illi Regio Syracusas, queri cum multis, ut | |
| fit, incipiunt se HS lxxx nummum frustra dedisse. Res | |
| percrebruit et in ore atque sermone omnium coepit esse. | |
| Verres refert illam suam Syracusanam; ait se velle de illis | 5 |
| HS lxxx cognoscere; advocat multos. Dicunt Bidini | |
| Volcatio se dedisse; illud non addunt, 'iussu istius.' Vol- | |
| catium vocat, pecuniam referri imperat. Volcatius animo | |
| aequissimo nummos adfert, qui nihil amitteret, reddit in- | |
| spectantibus multis: Bidini nummos auferunt. Dicet ali- | 57.1 |
| quis, 'Quid ergo in hoc Verrem reprehendis, qui non modo | |
| ipse fur non est, sed ne alium quidem passus est esse?' | |
| Attendite; iam intellegetis hanc pecuniam, quae via modo | |
| visa est exire ab isto, eodem semita revertisse. Quid enim | 5 |
| debuit praetor facere, cum consilio re cognita cum com- | |
| perisset suum comitem iuris decreti iudici corrumpendi | |
| causa,—qua in re ipsius praetoris caput existimatioque age- | |
| retur,—pecuniam accepisse, Bidinos autem pecuniam con- | |
| tra praetoris famam ac fortunas dedisse? non et in eum | 10 |
| qui accepisset animadvertisset et in eos qui dedissent? Tu, | |
| qui institueras in eos animadvertere qui perperam iudicas- | |
| sent,—quod saepe per imprudentiam fit,—hos pateris im- | |
| pune discedere qui ob tuum decretum, ob tuum iudicium | |
| pecuniam aut dandam aut accipiendam putarant? Volca- | 58.1 |
| tius idem apud te postea fuit, eques Romanus, tanta accepta | |
| ignominia; nam quid est turpius ingenuo, quid minus li- | |
| bero dignum quam in conventu maximo cogi a magistratu | |
| furtum reddere? qui si eo animo esset quo non modo | 5 |
| eques Romanus, sed quivis liber debet esse, aspicere te | |
| postea non potuisset; inimicus, hostis esset tanta con- | |
| tumelia accepta, nisi tecum tum conlusisset et tuae potius | |
| existimationi servisset quam suae. Qui quam tibi amicus | |
| non modo tum fuerit quam diu tecum in provincia fuit, | 10 |
| verum etiam nunc sit cum iam a ceteris amicis relictus es, | |
| et tu intellegis et nos existimare possumus. An hoc solum | |
| argumentum est nihil isto imprudente factum, quod Vol- | |
| catius ei non succensuit? quod iste neque in Volcatium | |
| neque in Bidinos animadvertit? Est magnum argumen- | 59.1 |
| tum, verum illud maximum, quod illis ipsis Bidinis, quibus | |
| iste iratus esse debuit, a quibus comperit, quod iure agere | |
| cum Epicrate nihil possent, etiamsi adesset, idcirco suum | |
| decretum pecunia esse temptatum: iis, inquam, ipsis non | 5 |
| modo illam hereditatem quae Epicrati venerat, sed, ut in | |
| Heraclio Syracusano, item in hoc,—paulo etiam atrocius, | |
| quod Epicrates appellatus omnino non erat,—bona patria | |
| fortunasque eius Bidinis tradidit. Ostendit enim novo | |
| modo, si quis quid de absente peteret, se auditurum. Ad- | 10 |
| eunt Bidini, petunt hereditatem; procuratores postulant | |
| ut se ad leges suas reiciat aut ex lege Rupilia dicam scribi | |
| iubeat. Adversarii non audebant contra dicere: exitus | |
| nullus reperiebatur. Insimulant hominem fraudandi causa | |
| discessisse; postulant ut bona possidere iubeat. Debebat | 60.1 |
| Epicrates nummum nullum nemini; amici, si quis quid | |
| peteret, iudicio se passuros, iudicatum solvi satis daturos | |
| esse dicebant. Cum omnia consilia frigerent, admonitu | |
| istius insimulare coeperunt Epicratem litteras publicas cor- | 5 |
| rupisse, a qua suspicione ille aberat plurimum: actionem | |
| eius rei postulant. Amici recusare ne quod iudicium neve | |
| ipsius cognitio illo absente de existimatione eius constituere- | |
| tur, et simul illud idem postulare non desistebant ut se ad | |
| leges suas reiceret. Iste amplam nactus, ubi videt esse aliquid | 61.1 |
| quod amici absente Epicrate nollent defendere, adseverat | |
| se eius rei in primis actionem daturum. Cum omnes per- | |
| spicerent ad istum non modo illos nummos qui per simula- | |
| tionem ab isto exierant revertisse, sed multo etiam pluris | 5 |
| eum postea nummos abstulisse, amici Epicratem defendere | |
| destiterunt, iste Epicratis bona Bidinos omnia possidere et | |
| sibi habere iussit. Ad illa HS d hereditaria accessit ipsius | |
| antiqua HS quindeciens pecunia. Vtrum res ab initio ita | |
| ducta est an ad extremum ita perducta, an ita parva est | 10 |
| pecunia, an is homo Verres ut haec quae dixi gratiis facta | |
| esse videantur? |