| Hic nunc de miseria Siculorum, iudices, audite. Et | 2.2.62.1 |
| Heraclius ille Syracusanus et hic Bidinus Epicrates expulsi | |
| bonis omnibus Romam venerunt; sordidati, maxima barba | |
| et capillo, Romae biennium prope fuerunt. Cum L. Me- | |
| tellus in provinciam profectus est, tum isti bene commendati | 5 |
| cum Metello una proficiscuntur. Metellus, simul ac venit | |
| Syracusas, utrumque rescidit, et de Epicrate et de Heraclio. | |
| In utriusque bonis nihil erat quod restitui posset, nisi si | |
| quid moveri loco non potuerat. Fecerat hoc egregie primo | 63.1 |
| adventu Metellus, ut omnis istius iniurias, quas modo posset, | |
| rescinderet et inritas faceret. Quod Heraclium restitui | |
| iusserat ac non restituebatur, quisquis erat eductus senator | |
| Syracusanus ab Heraclio, duci iubebat; itaque permulti | 5 |
| ducti sunt. Epicrates quidem continuo est restitutus. Alia | |
| iudicia Lilybaei, alia Agrigenti, alia Panhormi restituta | |
| sunt. Census qui isto praetore sunt habiti non servaturum | |
| se Metellus ostenderat; decumas quas iste contra legem | |
| Hieronicam vendiderat sese venditurum Hieronica lege | 10 |
| edixerat. Omnia erant Metelli eius modi ut non tam suam | |
| praeturam gerere quam istius praeturam retexere videretur. | |
| Simul atque ego in Siciliam veni, mutatus est. Venerat ad | 64.1 |
| eum illo biduo Laetilius quidam, homo non alienus a | |
| litteris; itaque eo iste tabellario semper usus est. Is | |
| epistulas compluris attulerat, in his unam domo quae totum | |
| mutarat hominem. Repente coepit dicere se omnia Verris | 5 |
| causa velle; sibi cum eo amicitiam cognationemque esse. | |
| Mirabantur omnes hoc ei tum denique in mentem venisse, | |
| posteaquam tam multis eum factis decretisque iugulasset. | |
| Erant qui putarent Laetilium legatum a Verre venisse, qui | |
| gratiam amicitiam cognationemque commemoraret. Ex | 10 |
| illo tempore a civitatibus laudationes petere, testis non | |
| solum deterrere verbis, sed etiam vi retinere coepit. Quod | |
| nisi ego meo adventu illius conatus aliquantum repressissem, | |
| et apud Siculos non Metelli, sed Glabrionis litteris ac lege | |
| pugnassem, tam multos [testis] huc evocare non potuissem. | 15 |
| Verum, quod institui dicere, miserias cognoscite sociorum. | 65.1 |
| Heraclius ille et Epicrates longe mihi obviam cum suis | |
| omnibus processerunt, venienti Syracusas egerunt gratias | |
| flentes, Romam mecum decedere cupiverunt. Quod erant | |
| oppida mihi complura etiam reliqua quae adire vellem, | 5 |
| constitui cum hominibus quo die mihi Messanae praesto | |
| essent. Eo mihi nuntium miserunt se a praetore retineri. | |
| Quibus ego testimonium denuntiavi, quorum edidi nomina | |
| Metello, cupidissimi veniendi, maximis iniuriis adfecti, | |
| adhuc non venerunt. Hoc iure sunt socii ut iis ne deplorare | 10 |
| quidem de suis incommodis liceat. |