| Iam Heraclii Centuripini, optimi nobilissimique adule- | 2.2.66.1 |
| scentis, testimonium audistis; a quo HS c per calumniam | |
| malitiamque petita sunt. Iste poenis compromissisque | |
| interpositis HS cccc extorquenda curavit, quodque iudicium | |
| secundum Heraclium de compromisso factum erat, cum | 5 |
| civis Centuripinus inter duos civis diiudicasset, id inritum | |
| iussit esse eumque iudicem falsum iudicasse iudicavit; in | |
| senatu esse, locis commodisque publicis uti vetuit; si quis | |
| eum pulsasset, edixit sese iudicium iniuriarum non daturum; | |
| quicquid ab eo peteretur, iudicem de sua cohorte daturum, | 10 |
| ipsi autem nullius actionem rei se daturum. Quae istius | 67.1 |
| auctoritas tantum valuit ut neque illum pulsaret quisquam, | |
| cum praetor in provincia sua verbo permitteret, re hortaretur, | |
| neque quisquam ab eo quicquam peteret, cum iste calumniae | |
| licentiam sua auctoritate ostendisset; ignominia autem illa | 5 |
| gravis tam diu in illo homine fuit, quam diu iste in provincia | |
| mansit. Hoc iniecto metu iudicibus novo more, nullo | |
| exemplo, ecquam rem putatis esse in Sicilia nisi ad nutum | |
| istius iudicatam? Vtrum id solum videtur esse actum, | |
| quod est tamen actum, ut haec Heraclio pecunia eriperetur, | 10 |
| an etiam illud, in quo praeda erat maxima, ut nomine | |
| iudiciorum omnium bona atque fortunae in istius unius | |
| essent potestatem? | |
| Iam vero in rerum capitalium quaestionibus quid ego | 68.1 |
| unam quamque rem colligam et causam? Ex multis | |
| similibus ea sumam quae maxime improbitate excellere | |
| videbuntur. Sopater quidam fuit Halicyensis, homo domi | |
| suae cum primis locuples atque honestus; is ab inimicis | 5 |
| suis apud C. Sacerdotem praetorem rei capitalis cum | |
| accusatus esset, facile eo iudicio est liberatus. Huic eidem | |
| Sopatro idem inimici ad C. Verrem, cum is Sacerdoti | |
| successisset, eiusdem rei nomen detulerunt. Res Sopatro | |
| facilis videbatur, et quod erat innocens et quod Sacerdotis | 10 |
| iudicium improbare istum ausurum non arbitrabatur. Cita- | |
| tur reus; causa agitur Syracusis; crimina tractantur ab | |
| accusatore ea quae erant antea non solum defensione, | |
| verum etiam iudicio dissoluta. Causam Sopatri defendebat | 69.1 |
| Q. Minucius, eques Romanus in primis splendidus atque | |
| honestus, vobisque, iudices, non ignotus. Nihil erat in | |
| causa quod metuendum aut omnino quod dubitandum | |
| videretur. Interea istius libertus et accensus Timarchides, | 5 |
| qui est, id quod ex plurimis testibus priore actione didicistis, | |
| rerum huiusce modi omnium transactor et administer, ad | |
| Sopatrum venit; monet hominem ne nimis iudicio Sacer- | |
| dotis et causae suae confidat; accusatores inimicosque eius | |
| habere in animo pecuniam praetori dare; praetorem tamen | 10 |
| ob salutem malle accipere, et simul malle, si fieri posset, | |
| rem iudicatam non rescindere. Sopater, cum hoc illi im- | |
| provisum atque inopinatum accidisset, commotus est sane | |
| neque in praesentia Timarchidi quid responderet habuit, | |
| nisi se consideraturum quid sibi esset faciendum, et simul | 15 |
| ostendit se in summa difficultate esse nummaria. Post ad | |
| amicos rettulit; qui cum ei fuissent auctores redimendae | |
| salutis, ad Timarchidem venit. Expositis suis difficultatibus | |
| hominem ad HS lxxx perducit, eamque ei pecuniam | |
| numerat. Posteaquam ad causam dicendam ventum est, | 70.1 |
| tum vero sine metu sine cura omnes erant qui Sopatrum | |
| defendebant. Crimen nullum erat, res erat iudicata, Verres | |
| nummos acceperat: quis posset dubitare quidnam esset | |
| futurum? Res illo die non peroratur, iudicium dimittitur. | 5 |
| Iterum ad Sopatrum Timarchides venit, ait accusatores eius | |
| multo maiorem pecuniam praetori polliceri quam quantam | |
| hic dedisset; proinde, si saperet, videret [quid sibi esset | |
| faciendum]. Homo, quamquam erat et Siculus et reus, hoc | |
| est et iure iniquo et tempore adverso, ferre tamen atque | 10 |
| audire diutius Timarchidem non potuit. 'Facite,' inquit, | |
| 'quod libet; daturus non sum amplius.' Idemque hoc | |
| amicis eius et defensoribus videbatur, atque eo etiam magis | |
| quod iste, quoquo modo se in ea quaestione praebebat, | |
| tamen in consilio habebat homines honestos e conventu | 15 |
| Syracusano, qui Sacerdoti quoque in consilio fuerant tum | |
| cum est idem hic Sopater absolutus. Hoc rationis habe- | |
| bant, facere eos nullo modo posse ut eodem crimine eisdem | |
| testibus Sopatrum condemnarent idem homines qui antea | |
| absolvissent. Itaque hac una spe ad iudicium venitur. | 20 |
| Quo posteaquam est ventum, cum in consilium frequentes | 71.1 |
| convenissent idem qui solebant, et hac una spe tota defensio | |
| Sopatri niteretur, consili frequentia et dignitate, et quod | |
| erant, ut dixi, idem qui antea Sopatrum eodem illo crimine | |
| liberarant, cognoscite hominis apertam ac non modo non | 5 |
| ratione, sed ne dissimulatione quidem tectam improbitatem | |
| et audaciam. M. Petilium, equitem Romanum, quem | |
| habebat in consilio, iubet operam dare, quod rei privatae | |
| iudex esset. Petilius recusabat, quod suos amicos, quos | |
| sibi in consilio esse vellet, ipse Verres retineret in consilio. | 10 |
| Iste homo liberalis negat se quemquam retinere eorum qui | |
| Petilio vellent adesse. Itaque discedunt omnes; nam ceteri | |
| quoque impetrant ne retineantur; qui se velle dicebant | |
| alterutri eorum qui tum illud iudicium habebant adesse. | |
| Itaque iste solus cum sua cohorte nequissima relinquitur. | 15 |
| Non dubitabat Minucius, qui Sopatrum defendebat, quin | 72.1 |
| iste, quoniam consilium dimisisset, illo die rem illam quae- | |
| siturus non esset, cum repente iubetur dicere. Respondet, | |
| 'Ad quos?' 'Ad me,' inquit, 'si tibi idoneus videor qui de | |
| homine Siculo ac Graeculo iudicem.' 'Idoneus es,' inquit, | 5 |
| 'sed pervellem adessent ii qui adfuerant antea causamque | |
| cognorant.' 'Dic,' inquit; 'illi adesse non possunt.' | |
| 'Nam hercule,' inquit Minucius, 'me quoque Petilius ut | |
| sibi in consilio adessem rogavit', et simul a subselliis abire | 73.1 |
| coepit. Iste iratus hominem verbis vehementioribus prose- | |
| quitur, atque ei gravius etiam minari coepit quod in se | |
| tantum crimen invidiamque conflaret. Minucius, qui Syra- | |
| cusis sic negotiaretur ut sui iuris dignitatisque meminisset, | 5 |
| et qui sciret se ita in provincia rem augere oportere ut ne | |
| quid de libertate deperderet, homini quae visa sunt, et quae | |
| tempus illud tulit et causa, respondit, causam sese dimisso | |
| atque ablegato consilio defensurum negavit. Itaque a sub- | |
| selliis discessit, idemque hoc praeter Siculos ceteri Sopatri | 10 |
| amici advocatique fecerunt. Iste quamquam est incredibili | 74.1 |
| importunitate et audacia, tamen subito solus destitutus | |
| pertimuit et conturbatus est; quid ageret, quo se verteret | |
| nesciebat. Si dimisisset eo tempore quaestionem, post, illis | |
| adhibitis in consilium quos ablegarat, absolutum iri Sopatrum | 5 |
| videbat; sin autem hominem miserum atque innocentem | |
| ita condemnasset, cum ipse praetor sine consilio, reus autem | |
| sine patrono atque advocatis fuisset, iudiciumque C. Sacer- | |
| dotis rescidisset, invidiam se sustinere tantam non posse | |
| arbitrabatur. Itaque aestuabat dubitatione, versabat se | 10 |
| utramque in partem non solum mente, verum etiam cor- | |
| pore, ut omnes qui aderant intellegere possent in animo | |
| eius metum cum cupiditate pugnare. Erat hominum con- | |
| ventus maximus, summum silentium, summa exspectatio | |
| quonam esset eius cupiditas eruptura; crebro se accensus | 15 |
| demittebat ad aurem Timarchides. Tum iste aliquando | 75.1 |
| 'Age dic!' inquit. Reus orare atque obsecrare ut cum | |
| consilio cognosceret. Tum repente iste testis citari iubet; | |
| dicit unus et alter breviter; nihil interrogatur; praeco | |
| dixisse pronuntiat. Iste, quasi metueret ne Petilius privato | 5 |
| illo iudicio transacto aut prolato cum ceteris in consilium | |
| reverteretur, ita properans de sella exsilit, hominem inno- | |
| centem a C. Sacerdote absolutum indicta causa de sententia | |
| scribae medici haruspicisque condemnat. |