| Retinete, retinete hominem in civitate, iudices, parcite et | 2.2.76.1 |
| conservate, ut sit qui vobiscum res iudicet, qui in senatu | |
| sine ulla cupiditate de bello et pace sententiam ferat. | |
| Tametsi minus id quidem nobis, minus populo Romano | |
| laborandum est, qualis istius in senatu sententia futura sit. | 5 |
| Quae enim eius auctoritas erit? quando iste sententiam | |
| dicere audebit aut poterit? quando autem homo tantae | |
| luxuriae atque desidiae nisi Februario mense aspirabit in | |
| curiam? Verum veniat sane, decernat bellum Cretensibus, | |
| liberet Byzantios, regem appellet Ptolomaeum, quae vult | 10 |
| Hortensius omnia dicat et sentiat; minus haec ad nos, | |
| minus ad vitae nostrae discrimen, minus ad fortunarum | |
| nostrarum periculum pertinent. Illud est capitale, illud | 77.1 |
| formidolosum, illud optimo cuique metuendum, quod iste, | |
| ex hoc iudicio si aliqua vi se eripuerit, in iudicibus sit | |
| necesse est, sententiam de capite civis Romani ferat, sit in | |
| eius exercitu signifer qui imperium iudiciorum tenere vult. | 5 |
| Hoc populus Romanus recusat, hoc ferre non potest; | |
| clamat permittitque vobis ut, si istis hominibus delectemini, | |
| si ex eo genere splendorem ordini atque ornamentum curiae | |
| constituere velitis, habeatis sane istum vobiscum senatorem, | |
| etiam de vobis iudicem, si vultis, habeatis; de se homines, | 10 |
| si qui extra istum ordinem sunt, quibus ne reiciendi quidem | |
| amplius quam trium iudicum praeclarae leges Corneliae | |
| faciunt potestatem, hunc hominem tam crudelem, tam | |
| sceleratum, tam nefarium nolunt iudicare. Etenim si illud | 78.1 |
| est flagitiosum, quod mihi omnium rerum turpissimum | |
| maximeque nefarium videtur, ob rem iudicandam pecuniam | |
| accipere, pretio habere addictam fidem et religionem, quanto | |
| illud flagitiosius improbius indignius, eum a quo pecuniam | 5 |
| ob absolvendum acceperis condemnare, ut ne praedonum | |
| quidem praetor in fide retinenda consuetudinem conservet! | |
| Scelus est accipere ab reo: quanto magis ab accusatore, | |
| quanto etiam sceleratius ab utroque! Fidem cum pro- | |
| posuisses venalem in provincia, valuit apud te plus is qui | 10 |
| pecuniam maiorem dedit. Concedo; forsitan aliquis ali- | |
| quando eius modi quidpiam fecerit. Cum vero fidem ac | |
| religionem tuam iam alteri addictam pecunia accepta | |
| habueris, postea eandem adversario tradideris maiore pe- | |
| cunia, utrumque falles, et trades cui voles, et ei quem | 15 |
| fefelleris ne pecuniam quidem reddes? Quem mihi tu | 79.1 |
| Bulbum, quem Staienum? quod umquam huiusce modi | |
| monstrum aut prodigium audivimus aut vidimus, qui cum | |
| reo transigat, post cum accusatore decidat, honestos | |
| homines, qui causam norint, ableget a consilioque dimittat, | 5 |
| ipse solus reum absolutum, a quo pecuniam acceperit, | |
| condemnet pecuniamque non reddat? Hunc hominem in | |
| iudicum numero habebimus? hic alteram decuriam sena- | |
| toriam iudex obtinebit? hic de capite libero iudicabit? | |
| huic iudicialis tabella committetur? quam iste non modo | 10 |
| cera, verum etiam sanguine, si visum erit, notabit. |