| Quid enim horum se negat fecisse? illud videlicet unum, | 2.2.80.1 |
| quod necesse est, pecuniam accepisse. Quidni iste neget? | |
| At eques Romanus, qui Sopatrum defendit, qui omnibus | |
| eius consiliis rebusque interfuit, Q. Minucius, iuratus dicit | |
| pecuniam datam, iuratus dicit Timarchidem dixisse maiorem | 5 |
| pecuniam ab accusatoribus dari; dicent hoc multi Siculi, | |
| dicent omnes Halicyenses, dicet etiam praetextatus Sopatri | |
| filius, qui ab isto homine crudelissimo patre innocentissimo | |
| pecuniaque patria privatus est. Verum si de pecunia | 81.1 |
| testibus planum facere non possem, illud negare posses aut | |
| nunc negabis, te consilio tuo dimisso, viris primariis qui in | |
| consilio C. Sacerdoti fuerant tibique esse solebant remotis, | |
| de re iudicata iudicavisse? teque eum quem C. Sacerdos | 5 |
| adhibito consilio causa cognita absolvisset, eundem remoto | |
| consilio causa incognita condemnasse? Cum haec confessus | |
| eris, quae in foro palam Syracusis in ore atque in oculis | |
| provinciae gesta sunt, negato tum sane, si voles, te pecuniam | |
| accepisse: reperies, credo, aliquem qui, cum haec quae | 10 |
| palam gesta sunt videat, quaerat quid tu occulte egeris, aut | |
| qui dubitet utrum malit meis testibus an tuis defensoribus | |
| credere. | |
| Dixi iam ante me non omnia istius quae in hoc | 82.1 |
| genere essent enumeraturum, sed electurum ea quae | |
| maxime excellerent. Accipite nunc aliud eius facinus | |
| nobile et multis locis saepe commemoratum, et eius modi | |
| ut in uno omnia maleficia inesse videantur. Attendite | 5 |
| diligenter; invenietis enim id facinus natum a cupiditate, | |
| auctum per stuprum, crudelitate perfectum atque conclu- | |
| sum. Sthenius est, hic qui nobis adsidet, Thermitanus, | 83.1 |
| antea multis propter summam virtutem summamque | |
| nobilitatem, nunc propter suam calamitatem atque istius | |
| insignem iniuriam omnibus notus. Huius hospitio Verres | |
| cum esset usus, et cum apud eum non solum Thermis | 5 |
| saepenumero fuisset, sed etiam habitasset, omnia domo | |
| eius abstulit quae paulo magis animum cuiuspiam aut | |
| oculos possent commovere. Etenim Sthenius ab adule- | |
| scentia paulo studiosius haec compararat: supellectilem | |
| ex aere elegantiorem et Deliacam et Corinthiam, tabulas | 10 |
| pictas, etiam argenti bene facti, prout Thermitani hominis | |
| facultates ferebant, satis. Quae cum esset in Asia | |
| adulescens studiose, ut dixi, compararat, non tam suae | |
| delectationis causa quam ad invitationes adventusque | |
| nostrorum hominum, [suorum] amicorum atque hospitum. | 15 |
| Quae posteaquam iste omnia abstulit, alia rogando, alia | 84.1 |
| poscendo, alia sumendo, ferebat Sthenius ut poterat; | |
| angebatur animi necessario quod domum eius exornatam | |
| et instructam fere iam iste reddiderat nudam atque | |
| inanem; verum tamen dolorem suum nemini impertiebat; | 5 |
| praetoris iniurias tacite, hospitis placide ferendas arbitra- | |
| batur. Interea iste cupiditate illa sua nota atque apud | 85.1 |
| omnis pervagata, cum signa quaedam pulcherrima atque | |
| antiquissima Thermis in publico posita vidisset, adamavit; | |
| a Sthenio petere coepit ut ad ea tollenda operam suam | |
| profiteretur seque adiuvaret. Sthenius vero non solum | 5 |
| negavit, sed etiam ostendit fieri id nullo modo posse ut | |
| signa antiquissima, monumenta P. Africani, ex oppido | |
| Thermitanorum incolumi illa civitate imperioque populi | |
| Romani tollerentur. |