| Etenim ut simul Africani quoque humanitatem et aequi- | 2.2.86.1 |
| tatem cognoscatis, oppidum Himeram Carthaginienses | |
| quondam ceperant, quod fuerat in primis Siciliae clarum | |
| et ornatum. Scipio, qui hoc dignum populo Romano | |
| arbitraretur, bello confecto socios sua per nostram victoriam | 5 |
| recuperare, Siculis omnibus Carthagine capta quae potuit | |
| restituenda curavit. Himera deleta quos civis belli cala- | |
| mitas reliquos fecerat, ii se Thermis conlocarant in isdem | |
| agri finibus neque longe ab oppido antiquo, et se patrum | |
| fortunas et dignitatem recuperare arbitrabantur cum illa | 10 |
| maiorum ornamenta in eorum oppido conlocabantur. | |
| Erant signa ex aere complura; in his eximia pulchritudine | 87.1 |
| ipsa Himera in muliebrem figuram habitumque formata ex | |
| oppidi nomine et fluminis. Erat etiam Stesichori poetae | |
| statua senilis incurva cum libro summo, ut putant, artificio | |
| facta, qui fuit Himerae, sed et est et fuit tota Graecia | 5 |
| summo propter ingenium honore et nomine. Haec iste | |
| ad insaniam concupiverat. Etiam, quod paene praeterii, | |
| capella quaedam est, ea quidem mire, ut etiam nos qui | |
| rudes harum rerum sumus intellegere possumus, scite | |
| facta et venuste. Haec et alia Scipio non neglegenter | 10 |
| abiecerat, ut homo intellegens Verres auferre posset, sed | |
| Thermitanis restituerat, non quo ipse hortos aut suburba- | |
| num aut locum omnino ubi ea poneret nullum haberet, | |
| sed quod, si domum abstulisset, non diu Scipionis appella- | |
| rentur, sed eorum ad quoscumque illius morte venissent: | 15 |
| nunc iis locis posita sunt ut mihi semper Scipionis fore | |
| videantur itaque dicantur. | |
| Haec cum iste posceret agereturque ea res in senatu, | 88.1 |
| Sthenius vehementissime restitit multaque, ut in primis | |
| Siculorum in dicendo copiosus est, commemoravit: urbem | |
| relinquere Thermitanis esse honestius quam pati tolli | |
| ex urbe monumenta maiorum, spolia hostium, beneficia | 5 |
| clarissimi viri, indicia societatis populi Romani atque | |
| amicitiae. Commoti animi sunt omnium; repertus est | |
| nemo quin mori diceret satius esse. Itaque hoc adhuc | |
| oppidum Verres invenit prope solum in orbe terrarum | |
| unde nihil eius modi rerum de publico per vim, nihil | 10 |
| occulte, nihil imperio, nihil gratia, nihil pretio posset | |
| auferre. Verum hasce eius cupiditates exponam alio loco; | |
| nunc ad Sthenium revertar. Iratus iste vehementer Sthenio | 89.1 |
| atque incensus hospitium ei renuntiat, domo eius emigrat | |
| atque adeo exit; nam iam ante emigrarat. Eum autem | |
| statim inimicissimi Stheni domum suam invitant, ut animum | |
| eius in Sthenium inflammarent ementiendo aliquid et crimi- | 5 |
| nando. Hi autem erant inimici Agathinus, homo nobilis, | |
| et Dorotheus, qui habebat in matrimonio Callidamam, | |
| Agathini eius filiam; de qua iste audierat, itaque ad | |
| generum Agathini migrare maluit. Vna nox intercesserat | |
| cum iste Dorotheum sic diligebat ut diceres omnia inter | 10 |
| eos esse communia, Agathinum ita observabat ut aliquem | |
| adfinem atque propinquum; contemnere etiam signum | |
| illud Himerae iam videbatur, quod eum multo magis | |
| figura et liniamenta hospitae delectabant. Itaque hortari | 90.1 |
| homines coepit ut aliquid Sthenio periculi crearent crimi- | |
| nisque confingerent. Dicebant se illi nihil habere quod | |
| dicerent. Tum iste iis aperte ostendit et confirmavit eos | |
| in Sthenium quidquid vellent, simul atque ad se detulissent, | 5 |
| probaturos. Itaque illi non procrastinant, Sthenium statim | |
| educunt, aiunt ab eo litteras publicas esse corruptas. | |
| Sthenius postulat ut, cum secum sui cives agant de litteris | |
| publicis corruptis, eiusque rei legibus Thermitanorum actio | |
| sit, senatusque et populus Romanus Thermitanis, quod | 10 |
| semper in amicitia fideque mansissent, urbem agros | |
| legesque suas reddidisset Publiusque Rupilius postea leges | |
| ita Siculis ex senatus consulto de x legatorum sententia | |
| dedisset ut cives inter sese legibus suis agerent, idemque | |
| hoc haberet Verres ipse in edicto: ut de his omnibus | 15 |
| causis se ad leges reiceret. Iste homo omnium aequis- | 91.1 |
| simus atque a cupiditate remotissimus se cogniturum esse | |
| confirmat; paratum ad causam dicendam venire hora nona | |
| iubet. Non erat obscurum quid homo improbus ac nefarius | |
| cogitaret; neque enim ipse satis occultarat, nec mulier tacere | 5 |
| potuerat. Intellectum est id istum agere ut, cum Sthenium | |
| sine ullo argumento ac sine teste damnasset, tum homo | |
| nefarius de homine nobili atque id aetatis suoque hospite | |
| virgis supplicium crudelissime sumeret. Quod cum esset | |
| perspicuum, de amicorum hospitumque suorum sententia | 10 |
| Thermis Sthenius Romam profugit: hiemi fluctibusque sese | |
| committere maluit quam non istam communem Siculorum | |
| tempestatem calamitatemque vitaret. Iste homo certus et | 92.1 |
| diligens ad horam nonam praesto est, Sthenium citari iubet. | |
| Quem posteaquam videt non adesse, dolore ardere atque | |
| iracundia furere coepit, Venerios domum Stheni mittere, | |
| equis circum agros eius villasque dimittere. Itaque dum | 5 |
| exspectat quidnam sibi certi adferatur, ante horam tertiam | |
| noctis de foro non discedit. Postridie mane descendit; | |
| Agathinum ad se vocat; iubet eum de litteris publicis | |
| in absentem Sthenium dicere. Erat eius modi causa ut | |
| ille ne sine adversario quidem apud inimicum iudicem | 10 |
| reperire posset quid diceret; itaque tantum verbo posuit, | 93.1 |
| Sacerdote praetore Sthenium litteras publicas corrupisse. | |
| Vix ille hoc dixerat cum iste pronuntiat Sthenivm | |
| litteras pvblicas corrvpisse videri; et hoc praeterea | |
| addit homo Venerius novo modo nullo exemplo, Ob eam | 5 |
| rem HS d Veneri Erycinae de Stheni bonis <se> | |
| exactvrvm, bonaque eius statim coepit vendere; et vendi- | |
| disset, si tantulum morae fuisset quo minus ei pecunia | |
| illa numeraretur. Ea posteaquam numerata est, contentus | 94.1 |
| hac iniquitate iste non fuit; palam de sella ac tribunali | |
| pronuntiat, Si qvis absentem Sthenivm rei capitalis | |
| revm facere vellet, sese eivs nomen receptvrvm, | |
| et simul ut ad causam accederet nomenque deferret, | 5 |
| Agathinum, novum adfinem atque hospitem, coepit hortari. | |
| Tum ille clare omnibus audientibus se id non esse facturum, | |
| neque se usque eo Sthenio esse inimicum ut eum rei | |
| capitalis adfinem esse diceret. Hic tum repente Pacilius | |
| quidam, homo egens et levis, accedit; ait, si liceret, absentis | 10 |
| nomen deferre se velle. Iste vero et licere et fieri solere, et | |
| se recepturum; itaque defertur; edicit statim ut Kalendis | |
| Decembribus adsit Sthenius Syracusis. Hic qui Romam | 95.1 |
| pervenisset, satisque feliciter anni iam adverso tempore | |
| navigasset, omniaque habuisset aequiora et placabiliora | |
| quam animum praetoris atque hospitis, rem ad amicos | |
| suos detulit, quae, ut erat acerba atque indigna, sic vide- | 5 |
| batur omnibus. |