| Itaque in senatu continuo Cn. Lentulus et L. Gellius | 2.2.95.7 |
| consules faciunt mentionem placere statui, si patribus con- | |
| scriptis videretur, ne absentes homines in provinciis rei | |
| fierent rerum capitalium; causam Stheni totam et istius | 10 |
| crudelitatem et iniquitatem senatum docent. Aderat in | |
| senatu Verres pater istius, et flens unum quemque sena- | |
| torum rogabat ut filio suo parceret; neque tamen multum | |
| proficiebat; erat enim summa voluntas senatus. Itaque | |
| sententiae dicebantur: Cvm Sthenivs absens revs factvs | 15 |
| esset, de absente ivdicivm nvllvm fieri placere, et, si | |
| qvod esset factvm, id ratvm esse non placere. Eo die | 96.1 |
| transigi nihil potuit, quod et id temporis erat et ille pater | |
| istius invenerat homines qui dicendo tempus consumerent. | |
| Postea senex Verres defensores atque hospites omnis Stheni | |
| convenit, rogat eos atque orat ne oppugnent filium suum, de | 5 |
| Sthenio ne laborent; confirmat iis curaturum se esse ne quid | |
| ei per filium suum noceretur; se homines certos eius rei | |
| causa in Siciliam et terra et mari esse missurum. Et erat | |
| spatium dierum fere xxx ante Kalendas Decembris, quo die | |
| iste ut Syracusis Sthenius adesset edixerat. Commoventur | 97.1 |
| amici Stheni; sperant fore ut patris litteris nuntiisque filius | |
| ab illo furore revocetur. In senatu postea causa non | |
| agitur. Veniunt ad istum domestici nuntii litterasque | |
| a patre adferunt ante Kalendas Decembris, cum isti etiam | 5 |
| tum de Sthenio in integro tota res esset, eodemque ei | |
| tempore de eadem re litterae complures a multis eius | |
| amicis ac necessariis adferuntur. Hic iste, qui prae | |
| cupiditate neque offici sui neque periculi neque pietatis | |
| neque humanitatis rationem habuisset umquam, neque in | 10 |
| eo quod monebatur auctoritatem patris neque in eo quod | |
| rogabatur voluntatem anteponendam putavit libidini suae, | |
| mane Kalendis Decembribus, ut edixerat, Sthenium citari | |
| iubet. Si abs te istam rem parens tuus alicuius amici | 98.1 |
| rogatu benignitate aut ambitione adductus petisset, gravis- | |
| sima tamen apud te voluntas patris esse debuisset; cum | |
| vero abs te tui capitis causa peteret hominesque certos | |
| domo misisset, hique eo tempore ad te venissent cum | 5 |
| tibi in integro tota res esset, ne tum quidem te potuit | |
| si non pietatis, at salutis tuae ratio ad officium sanitatemque | |
| reducere? Citat reum; non respondit; citat accusatorem; | |
| (attendite, quaeso, iudices, quanto opere istius amentiae | |
| fortuna ipsa adversata sit, et simul videte qui Stheni causam | 10 |
| casus adiuverit); citatus accusator, M. Pacilius, nescio quo | |
| casu non respondit, non adfuit. Si praesens Sthenius reus | 99.1 |
| esset factus, si manifesto in maleficio teneretur, tamen, cum | |
| accusator non adesset, Sthenium condemnari non oporteret. | |
| Etenim si posset reus absente accusatore damnari, non ego | |
| a Vibone Veliam parvulo navigio inter fugitivorum ac prae- | 5 |
| donum ac tua tela venissem, quo tempore omnis illa mea | |
| festinatio fuit cum periculo capitis, ob eam causam ne tu ex | |
| reis eximerere si ego ad diem non adfuissem. Quod igitur | |
| tibi erat in tuo iudicio optatissimum, me cum citatus essem | |
| non adesse, cur Sthenio non putasti prodesse oportere, | 10 |
| cum eius accusator non adfuisset? Itaque fecit ut exitus | |
| principio simillimus reperiretur: quem absentem reum | |
| fecerat, eum absente accusatore condemnat. |