| Nuntiabatur illi primis illis temporibus, id quod pater | 2.2.100.1 |
| quoque ad eum pluribus verbis scripserat, agitatam rem | |
| esse in senatu; etiam in contione tribunum plebis de | |
| causa Stheni, M. Palicanum, esse questum; postremo | |
| me ipsum apud hoc collegium tribunorum plebis, cum | 5 |
| eorum omnium edicto non liceret Romae quemquam esse | |
| qui rei capitalis condemnatus esset, egisse causam Stheni, | |
| et, cum ita rem exposuissem quem ad modum nunc apud | |
| vos, docuissemque hanc damnationem duci non oportere, x | |
| tribunos plebis hoc statuisse, idque de omnium sententia | 10 |
| pronuntiatum esse, Non videri Sthenivm impediri edicto | |
| qvo minvs ei Romae liceret esse. Cum haec ad istum | 101.1 |
| adferrentur, pertimuit aliquando et commotus est; vertit | |
| stilum in tabulis suis, quo facto causam omnem evertit | |
| suam; nihil enim sibi reliqui fecit quod defendi aliqua | |
| ratione posset. Nam si ita defenderet, 'Recipi nomen | 5 |
| absentis licet; hoc fieri in provincia nulla lex vetat,' mala | |
| et improba defensione, verum aliqua tamen uti videretur; | |
| postremo illo desperatissimo perfugio uti posset, se impru- | |
| dentem fecisse, existimasse id licere. Quamquam haec | |
| perditissima defensio est, tamen aliquid dici videretur. | 10 |
| Tollit ex tabulis id quod erat, et facit coram esse delatum. | |
| Hic videte in quot se laqueos induerit, quorum ex nullo | 102.1 |
| se, iudices, umquam expediet. Primum ipse in Sicilia saepe | |
| et palam de loco superiore dixerat et in sermone multis | |
| demonstrarat licere nomen recipere absentis; se exemplo | |
| fecisse quod fecisset. Haec eum dictitasse priore actione | 5 |
| et Sex. Pompeius Chlorus dixit, de cuius virtute antea | |
| commemoravi, et Cn. Pompeius Theodorus, homo et | |
| Cn. Pompei, clarissimi viri, iudicio plurimis maximisque | |
| in rebus probatissimus et omnium existimatione ornatissi- | |
| mus, et Posides Macro Soluntinus, homo summa nobilitate | 10 |
| existimatione virtute ornatissimus, et hac actione quam | |
| voletis multi dicent, et qui ex isto ipso audierunt viri | |
| primarii nostri ordinis, et alii qui interfuerunt cum absentis | |
| nomen reciperetur. Deinde Romae, cum haec acta res | |
| esset in senatu, omnes istius amici, in his etiam pater eius | 15 |
| hoc defendebat, licere fieri; saepe esse factum; iste quod | |
| fecisset aliorum exemplo institutoque fecisse. Dicit prae- | 103.1 |
| terea testimonium tota Sicilia, quae in communibus postu- | |
| latis civitatum omnium consulibus edidit, rogare atque | |
| orare patres conscriptos ut statuerent ne absentium nomina | |
| reciperentur. Qua de re Cn. Lentulum, patronum Siciliae, | 5 |
| clarissimum adulescentem, dicere audistis, Siculos, cum se | |
| causam quae sibi in senatu pro his agenda esset docerent, | |
| de Stheni calamitate questos esse, propterque hanc iniuriam | |
| quae Sthenio facta esset eos statuisse ut hoc quod dico | |
| postularetur. Quae cum ita essent, tantane amentia prae- | 104.1 |
| ditus atque audacia fuisti ut in re tam clara, tam testata, | |
| tam abs te ipso pervulgata tabulas publicas corrumpere | |
| auderes? At quem ad modum corrupisti? nonne ita ut | |
| omnibus nobis tacentibus ipsae tuae te tabulae condemnare | 5 |
| possent? Cedo, quaeso, codicem, circumfer, ostende. | |
| Videtisne totum hoc nomen, coram ubi facit delatum, esse | |
| in litura? Quid fuit istic antea scriptum? quod mendum | |
| ista litura correxit? Quid a nobis, iudices, exspectatis | |
| argumenta huius criminis? Nihil dicimus; tabulae sunt | 10 |
| in medio, quae se corruptas atque interlitas esse clamant. | |
| Ex istis etiam tu rebus effugere te posse confidis, cum | 105.1 |
| te nos non opinione dubia, sed tuis vestigiis persequamur, | |
| quae tu in tabulis publicis expressa ac recentia reliquisti? | |
| Is mihi etiam Sthenium litteras publicas corrupisse causa | |
| incognita iudicavit, qui defendere non poterit se non <in> | 5 |
| ipsius Stheni nomine litteras publicas corrupisse? |