| Videte porro aliam amentiam; videte ut, dum expedire | 2.2.106.1 |
| sese vult, induat. Cognitorem adscribit Sthenio—quem? | |
| cognatum aliquem aut propinquum? Non. Thermitanum | |
| aliquem, honestum hominem ac nobilem? Ne id quidem. | |
| At Siculum, in quo aliquis splendor dignitasque esset? | 5 |
| Neminem. Quid igitur? Civem Romanum. Cui hoc pro- | |
| bari potest? Cum esset Sthenius civitatis suae nobilissimus, | |
| amplissima cognatione, plurimis amicitiis, cum praeterea | |
| tota Sicilia multum auctoritate et gratia posset, invenire | |
| neminem Siculum potuit qui pro se cognitor fieret? Hoc | 10 |
| probabis? An ipse civem Romanum maluit? Cedo cui | |
| Siculo, cum is reus fieret, civis Romanus cognitor factus | |
| umquam sit. Omnium praetorum litteras qui ante te | |
| fuerunt profer, explica; si unum inveneris, ego hoc tibi, | |
| quem ad modum in tabulis scriptum habes, ita gestum esse | 15 |
| concedam. At, credo, Sthenius hoc sibi amplum putavit, | 107.1 |
| eligere ex civium Romanorum numero, ex amicorum atque | |
| hospitum suorum copia, quem cognitorem daret. Quem | |
| delegit? quis in tabulis scriptus est? C. Claudius C. F. | |
| Palatina. Non quaero quis hic sit Claudius, quam splendidus, | 5 |
| quam honestus, quam idoneus propter cuius auctoritatem | |
| et dignitatem Sthenius ab omnium Siculorum consuetudine | |
| discederet et civem Romanum cognitorem daret. Nihil | |
| horum quaero; fortasse enim Sthenius non splendorem | |
| hominis, sed familiaritatem secutus est. Quid? si omnium | 10 |
| mortalium Sthenio nemo inimicior quam hic C. Claudius | |
| cum semper tum in his ipsis rebus et temporibus fuit, si | |
| de litteris corruptis contra venit, si contra omni ratione | |
| pugnavit, utrum potius pro Sthenio inimicum cognitorem | |
| esse factum an te ad Stheni periculum inimici eius nomine | 15 |
| abusum esse credemus? |