| Ac ne qui forte dubitet cuius modi hoc totum sit nego- | 2.2.108.1 |
| tium, tametsi iam dudum omnibus istius improbitatem | |
| perspicuam esse confido, tamen paulum etiam attendite. | |
| Videtis illum subcrispo capillo, nigrum, qui eo vultu nos | |
| intuetur ut sibi ipse peracutus esse videatur, qui tabulas | 5 |
| tenet, qui scribit, qui monet, qui proximus est. Is est | |
| Claudius, qui in Sicilia sequester istius, interpres, confector | |
| negotiorum, prope conlega Timarchidi numerabatur, nunc | |
| obtinet eum locum ut vix Apronio illi de familiaritate | |
| concedere videatur, ei qui se non Timarchidi sed ipsius | 10 |
| Verris conlegam et socium esse dicebat. Dubitate etiam, | 109.1 |
| si potestis, quin eum iste potissimum ex omni numero | |
| delegerit cui hanc cognitoris falsi improbam personam | |
| imponeret, quem et huic inimicissimum et sibi amicissimum | |
| esse arbitraretur! Hic vos dubitabitis, iudices, tantam | 5 |
| istius audaciam, tantam crudelitatem, tantam iniuriam vindi- | |
| care? dubitabitis exemplum illorum iudicum sequi qui | |
| damnato Cn. Dolabella damnationem Philodami Opuntii | |
| resciderunt, quod is non absens reus factus esset, quae | |
| res iniquissima atque acerbissima est, sed cum ei legatio | 10 |
| iam Romam a suis civibus esset data? Quod illi iudices | |
| multo in leviore causa statuerunt aequitatem secuti, vos | |
| id statuere in gravissima causa, praesertim aliorum auctori- | |
| tate iam confirmatum, dubitabitis? | |
| At quem hominem, C. Verres, tanta tam insigni iniuria | 110.1 |
| adfecisti? quem hominem absentem de litteris corruptis | |
| causa incognita condemnasti? cuius absentis nomen re- | |
| cepisti? quem absentem non modo sine crimine et sine | |
| teste, verum etiam sine accusatore damnasti? Quem homi- | 5 |
| nem? di immortales! non dicam amicum tuum, quod apud | |
| homines clarissimum est, non hospitem, quod sanctissimum | |
| est; nihil enim minus libenter de Sthenio commemoro, | |
| nihil aliud in eo quod reprehendi possit invenio nisi quod | |
| homo frugalissimus atque integerrimus te, hominem plenum | 10 |
| stupri flagiti sceleris, domum suam invitavit, nisi quod, qui | |
| C. Mari, Cn. Pompei, C. Marcelli, L. Sisennae, tui de- | |
| fensoris, ceterorum virorum fortissimorum hospes fuisset | |
| atque esset, ad eum numerum clarissimorum hominum | |
| tuum quoque nomen adscripsit. Quare de hospitio violato | 111.1 |
| et de tuo isto scelere nefario nil queror; hoc dico non | |
| iis qui Sthenium norunt, hoc est nemini eorum qui in | |
| Sicilia fuerunt,—nemo enim ignorat quo hic in civitate | |
| sua splendore, qua apud omnis Siculos dignitate atque | 5 |
| existimatione sit; sed ut illi quoque qui in ea provincia | |
| non fuerunt intellegere possint in quo homine tu statueris | |
| exemplum eius modi, quod cum propter iniquitatem rei | |
| tum etiam propter hominis dignitatem acerbum omnibus | |
| atque intolerandum videretur. Estne Sthenius is qui, omnis | 112.1 |
| honores domi suae facillime cum adeptus esset, amplissime | |
| ac magnificentissime gessit, qui oppidum non maximum | |
| maximis ex pecunia sua locis communibus monumentisque | |
| decoravit, cuius de meritis in rem publicam Thermitanorum | 5 |
| Siculosque universos fuit aenea tabula fixa Thermis in curia, | |
| in qua publice erat de huius beneficiis scriptum et incisum? | |
| quae tabula tum imperio tuo revulsa, nunc a me tamen | |
| deportata est, ut omnes huius honores inter suos et | |
| amplitudinem possent cognoscere. Estne hic qui apud | 113.1 |
| Cn. Pompeium, clarissimum virum, cum accusatus esset, | |
| quod propter C. Mari familiaritatem et hospitium contra | |
| rem publicam sensisse eum inimici et accusatores eius | |
| dicerent, cumque magis invidioso crimine quam vero | 5 |
| arcesseretur, ita a Cn. Pompeio absolutus est ut in eo ipso | |
| iudicio Pompeius hunc hospitio suo dignissimum statueret? | |
| ita porro laudatus defensusque ab omnibus Siculis ut idem | |
| Pompeius non ab homine solum, sed etiam a provincia tota | |
| se huius absolutione inire gratiam arbitraretur? Postremo | 10 |
| estne hic qui et animum in rem publicam habuit eius modi | |
| et tantum auctoritate apud suos civis potuit ut perficeret in | |
| Sicilia solus te praetore, quod non modo Siculus nemo sed | |
| ne Sicilia quidem tota potuisset, ut ex oppido Thermis | |
| nullum signum, nullum ornamentum, nihil ex sacro, nihil | 15 |
| de publico attingeres, cum praesertim et essent multa prae- | |
| clara et tu omnia concupisses? Denique nunc vide quid | 114.1 |
| inter te, cuius nomine apud Siculos dies festi aguntur et | |
| praeclara illa Verria celebrantur, cui statuae Romae stant | |
| inauratae a communi Siciliae, quem ad modum inscriptum | |
| videmus, datae—vide, inquam, quid inter te et hunc | 5 |
| Siculum, qui abs te est, patrono Siciliae, condemnatus, | |
| intersit. Hunc civitates ex Sicilia permultae testimonio suo | |
| legationibusque ad eam rem missis publice laudant: te, | |
| omnium Siculorum patronum, una Mamertina civitas, socia | |
| furtorum ac flagitiorum tuorum, publice laudat—ita tamen | 10 |
| novo more ut legati laedant, legatio laudet—ceterae quidem | |
| civitates publice litteris legationibus testimoniis accusant, | |
| queruntur, arguunt: si tu absolutus sis, se funditus eversas | |
| esse arbitrantur. |