| Hoc de homine ac de huius bonis etiam in Eryco monte | 2.2.115.1 |
| monumentum tuorum [furtorum,] flagitiorum crudelitatisque | |
| posuisti, in quo Stheni Thermitani nomen adscriptum est. | |
| Vidi argenteum Cupidinem cum lampade. Quid tandem | |
| habuit argumenti aut rationis res quam ob rem in eo potissi- | 5 |
| mum Sthenianum praemium poneretur? utrum hoc signum | |
| cupiditatis tuae an tropaeum necessitudinis atque hospiti an | |
| amoris indicium esse voluisti? Faciunt hoc homines quos | |
| in summa nequitia non solum libido et voluptas, verum | |
| etiam ipsius nequitiae fama delectet, ut multis in locis notas | 10 |
| ac vestigia suorum flagitiorum relinqui velint. Ardebat | 116.1 |
| amore illius hospitae propter quam hospiti iura violarat; | |
| hoc non solum sciri tum, verum etiam commemorari semper | |
| volebat; itaque ex illa ipsa re quam accusante Agathino | |
| gesserat Veneri potissimum deberi praemium statuit, quae | 5 |
| illam totam accusationem iudiciumque conflarat. Putarem | |
| te gratum in deos si hoc donum Veneri non de Stheni bonis | |
| dedisses, sed de tuis; quod facere debuisti, praesertim cum | |
| tibi illo ipso anno a Chelidone venisset hereditas. | |
| Hic ego, si hanc causam non omnium Siculorum rogatu | 117.1 |
| recepissem, si hoc a me muneris non universa provincia | |
| poposcisset, si me animus atque amor in rem publicam | |
| existimatioque offensa nostri ordinis ac iudiciorum non | |
| hoc facere coegisset, atque haec una causa fuisset quod | 5 |
| amicum atque hospitem meum Sthenium, quem ego in | |
| quaestura mea singulariter dilexissem, de quo optime existi- | |
| massem, quem in provincia existimationis meae studiosissi- | |
| mum cupidissimumque cognossem, tam crudeliter scelerate | |
| nefarieque tractasses, tamen digna causa videretur cur | 10 |
| inimicitias hominis improbissimi susciperem, ut hospitis | |
| salutem fortunasque defenderem. Fecerunt hoc multi apud | 118.1 |
| maiores nostros, fecit etiam nuper homo clarissimus, | |
| Cn. Domitius, qui M. Silanum, consularem hominem, accu- | |
| savit propter Aegritomari Transalpini hospitis iniurias. | |
| Putarem me idoneum qui exemplum sequerer humanitatis | 5 |
| atque offici, proponeremque spem meis hospitibus ac | |
| necessariis quo tutiorem sese vitam meo praesidio victuros | |
| esse arbitrarentur; cum vero in communibus iniuriis totius | |
| provinciae Stheni quoque causa contineatur, multique uno | |
| tempore a me hospites atque amici publice privatimque | 10 |
| defendantur, profecto vereri non debeo ne quis hoc quod | |
| facio non existimet me summi offici ratione impulsum | |
| coactumque suscepisse. |