| Atque ut aliquando de rebus ab isto cognitis iudicatis- | 2.2.118.14 |
| que et de iudiciis datis dicere desistamus, et, quoniam fa- | 15 |
| cta istius in his generibus infinita sunt, nos modum aliquem | |
| et finem orationi nostrae criminibusque faciamus, pauca | |
| ex aliis generibus sumemus. Audistis ob ius dicendum | 119.1 |
| Q. Varium dicere procuratores suos isti centum triginta | |
| milia nummum dedisse, meministis Q. Vari testimonium, | |
| remque hanc totam C. Sacerdotis, hominis ornatissimi, | |
| testimonio comprobari, scitis Cn. Sertium, M. Modium, | 5 |
| equites Romanos, sescentos praeterea civis Romanos | |
| multosque Siculos dixisse se isti pecuniam ob ius dicendum | |
| dedisse. De quo crimine quid ego disputem, cum id totum | |
| positum sit in testibus? quid porro argumenter, qua de re | |
| dubitare nemo possit? An hoc dubitabit quisquam omnium, | 10 |
| quin is venalem in Sicilia iuris dictionem habuerit qui | |
| Romae totum edictum atque omnia decreta vendiderit? | |
| et quin is ab Siculis ob decreta interponenda pecunias | |
| ceperit, qui M. Octavium Ligurem pecuniam ob ius | |
| dicendum poposcerit? Quod enim iste praeterea genus | 120.1 |
| pecuniae cogendae praeteriit? quod non ab omnibus aliis | |
| praeteritum excogitavit? ecqua res apud civitates Siculas | |
| expetitur, in qua aut honos aliquis sit aut potestas aut | |
| procuratio, quin eam rem tu ad tuum quaestum nundina- | 5 |
| tionemque hominum traduxeris? Dicta sunt priore actione | |
| et privatim et publice testimonia; legati Centuripini, | |
| Halaesini, Catinenses, Panhormitanique dixerunt, multarum | |
| praeterea civitatum, iam vero privatim plurimi. Quorum | |
| ex testimoniis cognoscere potuistis tota Sicilia per triennium | 10 |
| neminem ulla in civitate senatorem factum esse gratiis, | |
| neminem, ut leges eorum sunt, suffragiis, neminem nisi | |
| istius imperio aut litteris; atque in his omnibus senatoribus | |
| cooptandis non modo suffragia nulla fuisse, sed ne genera | |
| quidem spectata esse ex quibus in eum ordinem cooptari | 15 |
| liceret, neque census neque aetates neque cetera Siculorum | |
| iura valuisse; quicumque senator voluerit fieri, quamvis | 121.1 |
| puer, quamvis indignus, quamvis ex eo loco ex quo non | |
| liceret, si is pretio apud istum [idoneus] vinceret, factum | |
| esse semper; non modo Siculorum nihil in hac re valuisse | |
| leges, sed ne ab senatu quidem populoque Romano datas. | 5 |
| Quas enim leges sociis amicisque dat is qui habet imperium | |
| a populo Romano, auctoritatem legum dandarum ab senatu, | |
| eae debent et populi Romani et senatus existimari. |